BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Prv » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VII, 136r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


etiam adverso, quasi proprium quendam
motum, quo ipsum concitetur. Tale illud
poetae est. Extremaque littora circum.
Curvum attolitur, saleque respuit algam.”
Iterum quoque:
“Littora reboant, eructante mari extra.”
Undae ergo accessio, vim quandam habet
ut aliena expellat. Quam rem purgationem
quandam maris esse aiunt. Qua et cadavera,
et naufragiorum fragmenta in terram efferun-
tur. At recessio, tantam vim non habet, ut vel
cadaver, vel lignum, vel suber levissimum
ab unda eiectum, unda recurrens sic secum ra-
piat, quin in terra non remaneat. Et si quis e
vicinis locis in mare decidat, a fluctu relin-
quitur et terra egesta, cum turbida ipsa
aqua, etiam gravitate adiuvetur, ut prius
subsidat, quam ut pelagus protrudi possit,
fluctu tamen egeritur. Nam et fluviorum
vis cessat, ac ostia est egressa.
Haec sane omnia experimenta, quibus et a-
lia addi possent, illud probant, maris universi,
proprias quasdam esse vires, quibus quaecum-
que aliena (modo ne sint gravissima, aut in al-
tissimo iaceant pelago) in eo reperiuntur, ex-
tra se eiiciat. Quae res non est ita pelago pro-
pria, ut non sit aeri, quoque et terrae commu-
nis. Aer namque, quidquid in eum aliunde ve-
niat, aut in eo generetur, vel suos motu dissi-
pat, vel eiicit, vel sinit cadere. Sive ii vapores
sint, sive exhalationes. Quas res, quia dum te-
nues sunt, in ipsum subeuntes, non recipere
non potest, aut aditum eis negare, cum simili-
tudine sui, et quadam veluti cognatione sub-
eant, attamen eas sensim densiores facit, et in
aliam commutat naturam ut facilius, impetu
in eas facto, vel accendat, et ardore consumat,
vel in nubes coactas in pluvias solvat, et in prae-
ceps det. Vel si neutrum queat, in furorem
ipse actus, toto suo campo in furorem itidem
acto, id persequitur, quod in se ferre non su-
stinet, eumque furorem ventum appellamus.
Terra quoque aliena omnia quae ventrem
suum aggravant, modo radices non egerint,
seu aer illa sint, seu aquae, seu ignes, ita concu-
tit, et se ipsam tandiu quatit, quousque vel
scissione sui, vel elatione, vel hyatibus de se,
et in se factis, omnia si possit, e se eiicit. Verum
de aeris et terra motibus suis postea locis la-
tius disseretur. Ad maris motus redeamus.
Mare igitur, hosce duos primum naturales
habet motus, ut leviter, veluti respirando ad
littora accedat et recedat, idque perpetuo. Se
se paululum attollendo, et reprimendo, vel
exerendo et se se comprimendo. Et alio, ve-
hementiore, eiusdem tamen generis, aliena
omnia e se eiiciendo. Motus hi, actiones
duae eius sunt; actiones omnes a viribus ve-
niunt, vires omnes ab essentia. Essentiales
igitur sunt hae maris motiones, et ab essentia
nascuntur maris. Essentia autem eius est, ut et
humor sit, et calor simul. A primaevis illis, et
calore et fluore originem ducentes. Uterque
autem et humor et calor, et movendi, se se, et
a se emovendi nocua, vires habet. Humor e-
nim, omnes sordes et luit, et abluit. Calor
quoque et penetrandi, et incidendi, et hete-
rogenea separandi habet vires. Quod bullien-
te lebete quovis manifesto apparet. Mare
autem humorem esse, nemo non videt. Calo-
rem quoque habere innatum, tum quod a-
qua sit, tum quod sit falsum indicio certo
est. Aristoteles quoque, uti retulimus, esse ca-
lidum, clare est confessus. Quid ergo mirum
est, si mare semper ferveat, ac veluti bulliat, et
saliat, et resideat. Ut aqua et fluor omnis in le-
bete bulliens? Quid item mirum, si mare sui
natura fluor est, fluat et refluat, vel sensim et
occulto, vel manifesto? Quid item mirum
est, si servendo, spiritus et vapores in se
creet? Et eos continue, et emittat, et novos
regeneret? Quibus genitis attollatur, et emissis
resideat. Quos spiritus etiam Strabo vidit:
Λοιπὸν οὖν αἰτιάσθαι τὸ ἔδαφος, ἢ τὸ τῇ θαλάσσῃ
υποποκείμενον ἢ τὸ επικλυζόμενον. Μᾶλλον δὲ τὸ
ὕφαλον, πολὺ γαρ εὐκινητότερον, καὶ μεταβολὰς
θάττους δέξασθαι δυνάμενον τὸ ἔνυγρον καὶ γαρ τὸ
πνευματικὸν, τὸ πάντων αἴτιον τῶν τοιούτων πλέον
ἐνταῦθα.

Reliquum ut causa dicatur esse solum, vel
id quod mari subiacet, vel quod inunda-
tur. Potius vero id, quod mari subest. Mul-
to enim mobilius est, et mutationes citas
suscipere potest, quod humidum est.
Nam et spiritus, qui omnium talium cau-
sa est, copiosior ibi est.

De quo spiritu, ante eum, et Polybius, et
Posidonius, et Athenodorus, ut ipse refert
meminerant. Et ante hos omnes Aristoteles
generalius:
Γίνεται δ'ἐν γῇ, καὶ ἐν ὑγρῷ τὰ ζῶα, καὶ τὰ φυτὰ
διὰ τὸ μὲν ἐν γῇ ὐπάρχειν ὑγρὸν ἐν δὲ ὕδατι πνεῦ-
μα ἐν δὲ τούτῳ παντὶ θερμότητα ψυχικὴν:ὣς τρό-
πον τινὰ πάντα ψυχῆς εἶναι πλήρη.

Fiunt in terra et in humida, animalia et
plantae, eo quod in terra inexistat humor,
in aqua vero spiritus. In hoc vero omni,
calorem animarium. Ita ut quodammo-
do, omnia anima sint plena.

Sed et calidum esse mare, Aristoteles idem
eodem loco:
Ἡ δὲ θάλασσα ὑγρά τε καὶ σωματώδης πολλῷ
μᾶλλον τῶν ποτίμου, καὶ θερμὴ τὴν φύσιν εστὶ, καὶ κε-
κοινωνηκε πάντων τῶν μορίων, ὑγροῦ καὶ πνεύματος
καὶ γῆς.

Mare vero et humidum est et corpulen-


pagina successiva »
 
p. VII, 136r