BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. I, 16v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


esse, e quinta essentia, et esse ignem; non qualis
est nostras ignis. Sed qualis coelo competit.
Itaque si coelum ignis est et astra coeli densiores
partes sunt, nimirum efficitur, ut ignis densio-
res partes sint, et ignea. Esse autem aetherem, et
coelum ignem, Anaxagoram putasse affirmat
alibi. Sed huic Plutarchus addit alios Thaleta
Anaximenem, Empedoclem. Quibus nos et
Heraclitum addemus, et Platonem. Qui af-
firmat, icona nota Opificem divini corporis plurimam
ideam ex igne confecisse, ut lucentissimum
esset, et visu pulcherrimum. Quem ignem
cavillator hic, de coelo, ubi visilis, et erat, et
adhuc est, detraxit, et sub coelum, ubi nemo
eum umquam vidit, reposuit, sensum secutus
nullum. De qua re postea suo loco. Parme-
nides quoque vetustiorum sententiam com-
probavit, cuius carmina in hanc rem, quia
rara sunt inventu apponimus:
Αντία δεκρίνατο δέμας, καὶ σἠματ, ἔθεντο
χῳρίς ἀπ'ἀλλήλων, τῇ μεν φλογὸς αἰθέριον πὺρ.
Ἠπιον ἀν μεγαραιόν, ἐλαφρὸν, ἐαυτῷ παντοτε
τωυτόν

“Contra posuit faciem, et corpora posuit.
Seorsum a se ipsis, haec quidem flammae
aethereum ignem.
Lenem, valde rarum, levem, sibi undique
eundem.”

Aether ergo universus ex veterum Graecorum
sapientia, ignis est. Ex quo aethere, densiore
facto, cum astra omnia sint facta, ignes esse
ipsa astra, ex hoc dogmate nemo dubitabit.
Nam et Solem esse ignem, idem cecinit Par-
menides.
Καὶ καθαρᾶς, ἐυαγέος ῆελὶοιο, λαμπάδος.
“Et purae, sinceri Solis, lampadis.”

Dogma autem hoc vetustissimorum Zoroa-
streorum Magorum prius fuerat. E quorum
Oraculis, haec, quae a paucis leguntur ob rari-
tatem, huc adscribam. De stellis:
Επηξε δὲ πολὺν ὅμιλον ἀσέρων άπλανῶν.
Τὸ πῦρ πρὸς τό πὺρ ἀναγκάσας.

“Compegit multum coelum stellarum iner-
rantium.
Ignem ad ignem cogens.”

Solem quoque ignem esse voluit, dum canit:
Ἕξ ανακρεμασας ζώνας ἔβδομον ἥελίου.
Μεσεμβολήσας πῦρ.

“Sex suspendit Zonas, septimum Solis.
Medium ponens ignem.”
Quem etiam vocat:
πὺρ πυρὸς εξοχέτευμα, καὶ πυρός ταμίας.
“Ignis, ignis derivatio, et ignis poenu.”

Eundem Solem Philo, Iudaeorum doctissi-
mus, ait:
Φλογὸς ὄν πίλημα πολλῆς, Οκυδρομότατος
γέγονε τῶν ὄντων.

“Flammae cum sit compactio multae, Ocyssi-
mus entium est factus.”

Chaldaeorum ergo prius, Haebraeorum postea
Graecorum postremo sapientiorum hoc dog-
ma fuit. Ignea esse astra, et Solem. Idque re-
ctissima, uti diximus ratione, quando nimi-
rum: coelum quoque, cuius partes densio-
res, ipsa astra sunt, sit ignis. Ignem autem
coelum esse Moses quoque asseruit, ipsa vo-
cis, qua coelum nominat significatione, ap-
pellatur enim asciamain; hoc est igneum et
aqueum. Illud quod luceat, hoc vero quod
transluceat, et ante Mosen Chaldei, coelum
purum esse lumen, seu lucem docuere, idque
totius coeli esse substantiam. Lucem autem
et ignem pro re eadem acceperunt, ob eam
rationem, quam post innumera secula Plato
postea explicavit, quando ait.
Deum ex igne et terra caepisse mundi cor-
pus constituere. Cur autem ex igne rationem
reddidit, dum inquit:
Separatum ab igne, nihil unquam visile fiat.
Hanc autem ignem qualis esset expressit.
Lucem φῶς, accendit Deus circa secundam a
terram circulationem. De Sole intelligens,
quem et λαμπρότατον καὶ λευκοτατον, fulgentis-
simum, et candidissimum appellat. Quasi
ignis et φῶς, lux, et Sol, et fulgor, et candor
eadem res esset.
Sed quia ignis, non solum lucem, verum
etiam calorem habet innatum, de calore quia
postea erit agendum, demonstrationes reli-
quas, quod astra ignea sint, in illud tempus
differamus. Hoc tantum memoria retinen-
tes, vetustissimos illos, rerum contemplato-
res, Aristoteli nondum addictos, ignem, lu-
cem, astra pro eadem re accepisse, rationibus
iis quas adduximus, aut aliis permoti. Et ve-
riore longe sententia, quam sit in Pceripato,
qui docet calorem et lumen fieri in aere, atri-
to aere, ab astrorum latione. Namque id, et
in aere, et in aethere est falsissimum. Quis
enim aer in aethere ateritur? Quis in aere aer
ateritur, ita ut luceat? Nam et noctibus tene-
brosissimis etiam luceret, et longissimus,
quandoquidem iis non minus quam interdiu,
astra circunferuntur. Sed hi sensum prae cae-
teris professi, plerumque nullo sensu, sepissi-
sime contra sensus omnes philosophantur.
Astra autem ignes esse, ipse ostendit sensus, ex
ignium nostrorum effectibus, qui syderum
effectibus sunt uniformes: nam flammae no-
strae, et anthraces accensi, si non proxime, sed
spacio aliquanto conspiciantur, figuram or-
bicularem, radiis coronatam representant, ita
ut stellae appareant re vera. Quando item
vel anthraces, vel lecythi extinguuntur, dum
in eo extictionis actu sunt, ad instar stellae ra-
diusculos emittunt. Sed et calor, qui a Sole
ad nos descendit et radiis vehitur, rem ean-


pagina successiva »
 
p. I, 16v