BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Gellius, Aulus - Noctes Atticae » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VII, 148v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Pancosmias
Liber Trigesimus primus
De proprio terrae loco.


A supremis per gradus ordi-
ne naturae positos tertio la-
bore, ad infima perveni-
mus: a summis ad ima, ab
incorporeis, ad corpulen-
tissima, a tenuissimis; ad
crassissima, a purissimis, ad
rerum omnium feces, ad terram nimirum ip-
sam. De cuius essentia, viribus, actionibus,
passionibus, qualitatibus, quantitate, loco est
agendum. Sed ante omnia quod postremum,
est propositum, de loco eius proprio dicendum.
Iuniores enim quidam Astronomi, ut coele-
stium phaenomenon rationem reddere pos-
sent, eam in orbe lunae collocarunt. Peripatus
autem sicuti supremo coelo, sic terrae nullum
assignarunt locum, sed diversa, ac fere contra-
ria ratione. Coelo quidem, quia nullam haberet
extimaim superficiem, qua ambiretur terrae ve-
ro, quia in indivisibili puncto, universi centro
eam collocarunt. Dum enim aiunt terram in cen-
tro esse, centrum autem, nec corpus, nec su-
perficies, nec linea sit, terram ambire quae cor-
pus sit, minime posse, nemo est qui non videat.
Attamen, sicut coelum per partes in loco esse
dicunt, quia omnes se se invicem contineant,
ita partes terrae quia centro incumbunt aeque,
et ad ipsum nituntur, se se invicem sustinere
est necesse. Itaque duobus mundi extremis,
et contrariis et similibus rationibus locum, et
abnegarunt, et concesserunt. Inter vero sapien-
tes, vetustissimus Zoroaster in universi mun-
di medio, eam collocavit, dum ita canit:
Γὴν δ'ἐν μέσῳ τιθεὶς, ὕδωρ δ'ἐν γαῖας κόλποις
Ηέρα δ'ἄνωθεν τούτων.

“Terram in medio ponens, aquam vero in
terrae finibus Aeremque desuper hasce.”

Hermes autem Trimegistus in hunc mo-
dum loquitur:
Διεχώρισθαι δ'ἀπ'ἀλλήλων ἣτέ γὴ, καὶ τὸ ὗδωρ, κα-
θῶς ἠθέλησεν ὁ νοῦς.

Separatae vero ab invicem sunt, terra, et
aqua prout voluit mens.

Sed haec verba, non tam loci differentiam,
aut identitatem disignant, quam naturae diver-
sitatem. Zoroaster vero, clarissime, in medio
terram statuit, et in eius cavitatibus aquam.
Locum vero ambarum simul esse, aerem, utras-
que ambientem. Neque videtur, a rei verita-
te, ulla in parte, discessisse Zoroaster, quando-
quidem philosophantium nemine dissentien-
te, terram ingentes habere specus constet, et
ut Aristoteles vocat chasmata; in quae omnia,
aqua, et spiritus, et venti, incurrant, eaque re-
pleant, ut quasi terra, fornicata habitacula tri-
bus hisce habitatoribus sempiterne praebeat.
Quod cum ita sit, si vera est Peripati senten-
tia terram esse in centro, aqua quoque in cen-
tro erit. At si in centro esse, non est, esse in lo-
co. Aqua etiam non erit in loco. An veco, etiamsi
terra in loco non sit, aqua nihilominus in lo-
co erit, in terrae nimirum concavis, atque spe-
luncis. Cum autem ita inter se sint composi-
tae, aqua in loco erit, terra locum non habe-
bit. Ac si natura utraeque sunt inter se diversae,
et mole etiam differunt, et seiunctae locis sint,
ita ut altera omnino sit in loco, altera omnino
non sit in loco, quae nam earum universi cen-
trum obtinebit? Haec namque res, apud recen-
tiores in magnam est controversiam deducta.


pagina successiva »
 
p. VII, 148v