BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Probat autem hoc evidenti experimento:
Σημεῖον δ'ὅτι ἔλκει πλεῖον ὁ πεφυσημένος ἀσκὸς,
τοῦ κενοῦ.

“Signum autem est, quod plus ponderat in-
flatus uter, quam vacuus.”

Non est ergo aer levis. Ar in his duobus levi-
tas omnis continebatur. Nulla ergo est in uni-
verso levitas. Ergo et gravitas omnis tollitur,
contrario suo e medio sublato. Amplius, ne-
que aqua gravis ullo modo est, in sua regio-
ne, urinantes enim, et pisces, et homines nul-
lam supra se sentiunt gravitatem. At sentirent,
si gravis esset, et gravitas tactu, aut pondere co-
gnosceretur. Quod si aqua gravis non est, in
sua regione cur terra in sua regione erit gra-
vis dicenda? Neque enim in sua regione pon-
dus ullum habet. Si enim haberet, nec caverno-
sa esset, in sua chasmata, ac speluncas, tota ca-
deret: nec faxa tantum virium haberent, ut tan-
tum pondus sustinere possent. Nullus aer, nul-
la aqua in cavitatibus subterraneis, reliqua
aut esset, aut per meatus permearet. Sed in se
non cadit, ergo in suo loco non est gravis. At
partes videntur graves, quia cadunt. Verum
est, sed cadunt a non proprio in proprium lo-
cum, ut toti scilicet suo uniantur, et cum eo
reintegrentur, non autem ulla id faciunt gra-
vitate, exemplum autem illud:
Οὒ γαρ ἐὰν τὶς μεταθῇ τὴν γὴν, οὗ νῦν ἡ
σελὴνη, οἰσθήσεται τῶν μορίων ἕκαστον πρὸς αὐτὴν,
ἄλ'λὅπου περ καὶ νῦν.

“Neque enim si quis transponat terram, ubi
nunc est Luna, ferretur unaquaeque pars
ad ipsam, sed eo, quo et nunc.”

At quo modo id probat Aristoteles philo-
sophus ingenio tam acri? Nulla ibi adest
probatio. Et si quae est, circularis est, subne-
ctit enim:
Ολως ὐπὸ οὖν τοῖς ὁμοίοις, καὶ ἀδιαφόροις, υπὸ τῆς
αὐτῆς κινήσεως, ἀνάγκη τοῦτο συμβαίνειν ὥςθε
ὅπου πέφυκεν ἓν τί φερεσθαι μόριον, καὶ τὸ πᾶν.

“Omnino in similibus, et indifferentibus, ab
eodem motu, necesse est hoc accidere. Itaque
ubi nata est, una aliqua pars ferri; et totum.”

Quo pars movetur, eodem movetur, et
totum, et quo totum movetur, eodem et
pars movetur. Non ne haec circularis est
demonstratio. Sed quid nam rationi con-
sonantius est, partes ne ad totius moveri mo-
tum? An vero totem ad motum partium?
Quod caeci vidissent, Aristoteles non vidit.
Aer sibi similis est, et a se ipso indifferens,
suprema eius pars circulo, ut aiunt sui, move-
tur, ergo et media, et quae supra montes,
proxima infimae est, rotabirur. Quae est haec
falsitas, et absurditas? Flumen sibi simile
est, una eius pars aggeres scandit. Totum
ergo flumen iiluc curret, nihilque ad mare
alveo decurret? Oceanus Britannicus ae-
stu ingenti currit ad littora. Cur et Nar-
benensi, et Ligusticum in tra colum-
nas non idem facit. Quando ergo Aristote-
les nullam probationem adducit, si terra a-
pud Lunam esset, partes eius non ad totum,
sed huc ad medium ferrentur, et quas pro-
fert, vel dignitates, vel argumentationes,
partim sint circulares, partim falsae, tota eius
et sane prolixa de gravi, et levi disputatio,
et falsa, et frustatoria est, et terrae partium
descensus, non gravitatis ratione ulla fit,
sed similis appetitu, et partium cum toto
desiderio redintegrationis. Ergo et Geo-
graphorum rationes omnes, quae hinc desum-
ptae sunt, frustraneae, et vanae sunt, et ineffica-
ces, ad terrae, aut aquae rotunditatem ad-
struendam. Nos vero de universi centro
sermonem prosequamur. Unum est univer-
si centrum, a quo lineae quantum possunt
productae, omnes inter se sunt aequales. Ita
enim ante alios omnes, vetustissimus docuit
Zoroaster:
Κέντρον ἀφ'οὗ πᾶσαι μέχρις ἂν τύχον ἴσαι ἔασιν.
“Centrum a quo omnes usque quo contin-
gat, aequales fuerint.”

Possunt autem lineae, ex Geometrarum
concessionibus protrahi in infinitum. Om-
nes ergo quaqua versus, a centro in infini-
tum, productae linea, inter se erunt, aequa-
les. In quo sane infinito spacio medium,
centrum est. In hoc medio terram, uti vi-
dimus, Conditorem collocasse docuit idem
Zoroaster:
Γὴν δ'ἐν μέσῳ τιθεὶς. Terram in medio po-
nens. Quod medium etiam terrae centrum
appellavit:
Ανωθεν διήκοντος δὶ ἀμπάξ ἐπὶ τὸ κατ'ἂντικρυ
διὰ τοῦ κέντρου τῆς γῆς.

“Desuper penetrantis transuersim, in oppo-
situm. Per centrum terrae.”

Itaque universi medium, et centrum eius,
et terrae centrum eadem res, sunt. At ter-
ra non gravitate sua ad centrum a princi-
pio defluxit. Sed a Conditore eo loci posi-
ta est: Γὴν δ'ἐν μέσῳ τιθεὶς. Terram in me-
dio ponens, nulla gravitatis coactus necessi-
tate. Sed ut Hermes ait:
Καθῶς ἠτέλησεν ὁ νοῦς. Sicuti voluit intel-
lectus, nimirum Conditor ille primarius.
At cur in medio posuit totius universi.
Quia faecem rerum longissime esse voluit
a purissimis. Cum enim omnes univer-
si integrales, et partiales partes ex pri-
mo illo fluore sint constitutae, Om-
nis aut fluor, et putissimam habet par-
tem, et mediam, et foeculentam, quae
duabus illis subsideat, Empyrei mundi feces,


pagina successiva »
 
p. VII, 149v