BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Apollonius Rhodius - Argonautica » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. I, 19r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Eo autem carens nulli dubium iri, mundum
esse imperfectum.
Magna equidem sunt haec obiecta omnia.
Sed nostrae sententiae officere nequaquam pos-
sunt. Nam et stellas omnes suis fulgere luci-
bus, et eas ignes, flammasque esse, indubie est de-
monstratum. Ideoque toto corpore lucere eas
est necesse, et nulla parte opacas esse. Itaque obie-
cta illa priora, nullum locum habent. Cur au-
tem lumen in vacuum proiici non potest. Nul-
la profecto res alia, in universo tanta corpo-
rum varietate conflato, lumini intercludat viam,
nisi una opacitas. Lumini corpora omnia re-
liqua: rara, densa, mollia, duraque cedunt viam.
In spacio illo vacuo, opacitas nulla est. Si haec
alia corpora ibi essent, transitum sine dubio lu-
mini praeberent. Cur ergo spacium quod nul-
li rei resistit, nulli obsistit, eidem lumini tran-
situm non dabit? Cur eidem non cedat va-
cuum; quod nullam antitypiam, queat oppo-
nere? An vero vacuum, an vero spacium sui
natura, erunt opaca? Ratio sane valida est red-
denda, quo modo opacitas in spacio vacuo
habitet? Et res quae nulli rei mundanae, aut ea-
dem, aut similis sit, et fere nihil est, cum den-
sissima opacitate conferre prope amentium
est, et afferere tantam habere resistentiam id
quod nullam habet, quantam corpora opaca,
per se ad resistendum nata, dementia est iam
plena. Nisi haec valide solvantur demon-
stratioque afferatur valida, pro somnio re-
linquatur. Lumen in vacuum proiici non
posse, quod etiam corpora omnia praeter duo
illa opaca, penetret suis viribus, et permeet.
Quod vero dicitur non proiici in infinitum?
Quoniam Solis, ac siderum corpora sint finita,
viresque habere finitas, nullius est momenti.
Lumen etenim, non est corpus tale, qualia
omnia alia sunt corpora. Atque ideo cur et
finitum dicitur ipsum, et finitae ei vires attri-
buuntur, etiamsi a finitis promicet? Extra
enim finita postquam est, si a nullo opaco co-
arctetur, finitorum condiciones habere non
est necesse. Nam si id lumen, quod mundum
replet, quandoque languescit, id ei uti docui-
mus contrariorum viribus, umbrarum, obscu-
ritatis, tenebrarum, opacitatis accidere, visus
etiam cognoscit. At extra mundum, quid nam
dicemus esse lumini contrarium, ubi nulla
opacitas, ubi nulla opacitatis proles? Hoc si
adducere nesciamus, aut nequeamus, nullis
contrariis ibi lumen languescere, nullisque
terminis finiri posse, est affirmandum. At mun-
dus, quarto obiiciebatur, sic infinitus ipse
quoque esset. Huic res nulla alia obstat, nisi
sapientum authoritas. Nos vero rationibus,
philosophamur non authoritatibus. Quas
suo loco explicandas, maneant nos lectores.
Et satis sit eis modo demonstrasse, et conclu-
sisse lumen a Sole, a stellis, a coelo ipso ex-
tra mundum hunc quem putant finitum,
in infinitum progredi, ac protendi. (Quod
alias in libello de spacio physico demonstra-
tum, et mihi concessum fuit a Dominis su-
perioribus.) Atque hoc lumen, illud est quod
coelum empyreum, nostrates Theologi vo-
cavere. In quo Deum, beatas mentes, ani-
masque felices habitare tradiderunt. Cuius
essentia purissimus sit ignis, unde nomen quo-
que habeat. Ignis inquam, non primi specie
anthrax, non secunda specie flamma: sed ter-
tia, Timei, Platonis, Theophrasti, Platoni-
corum nobiliorem omnium. Lux et lumen,
sitque Zoroastris, Ζωηφόριον πῦρ. Vitifer ignis.
Neque vero Theologi nostrates primi fue-
runt, qui hoc dogma empyrei caeli induxerunt.
Sed ante eos Parmenides de eo est locutus.
Cuius verba raritatis eadem causa, oportuit
afferre. Sunt autem:
Καὶ τὸ περιέχον δὲ τό πᾶν σοιχεῖον δίκην σεφά-
νου σερεὸν εῖναι πρώτῳ πυρί, μεθ'οὗ ἀιθέρα,
ειταέρα, μεθ'οὗ ὓδωρ.

“Et id elementum quod ambit hoc univer-
sum coronae instar, esse solidum primo
igne. Post quod aethera, deinde aerem,
post quem aquam.”
Et addidit:
Πῦρ φῶς καθαρὸν, οἰκεῖ ἔν οὐρανῷ.
“Ignis, lux, lumenque purum habitat in coelo.”

Coelo in quam eo quod supra aetherem est
primus, ut dicebat ignis. Deinde:
Πῦρ αἰθὴρ, φλοξ, φῶς.
“Ignis, aether, flamma, lux, lumen.”
Praeponens semper ignem primum illum,
empyreum. A quo, ut a corpore diviniore,
corpora aether, flamma, lux, et lumen corpo-
reum ducit originem. Et a quo stellae, Sol
Planetae, luces suas habent, luminaque nobis
largiuntur, et illuc unde hauserunt a princi-
pio, refundunt. Sed ante Graecum Parmeni-
dem, dogmata haec in oraculis fuere Zoroa-
stri, primi totius humanae sapientiae, vel reper-
toris, vel doctoris.
Is oraculo quodam suo cecinit:
Καὶ γαρ τίς πυρὸς ὂγκος ἔην ἕτέρος, τὰ δὲ πὰντα.
Αυτουργῶν, ἵνα σῶμα τὸ κοσμικὸν ἐκτολυ-
πευθῆ.

“Namque ignis moles erat altera. Ista omnia.
Per se efficiens, ut corpus mundanum per-
ficeretur.”

In quo satis aperte dixit, aliam ignis ab ae-
there esse molem, a qua, et aether, et astra, et
aer, et aqua, et terra efficerentur et perficeren-
tur. Hanc molem, eandem alio loco proprio
nomine mundum Empyreum appellat in haec
verba:
Πηγαῖον ἄλλον ὃς τὸν ἐμπύριον κόσμον άγει.


pagina successiva »
 
p. I, 19r