BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Apollonius Rhodius - Argonautica » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. I, 19v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


“Fontanum alium, qui Empyreum mundum agit.”
Alio quoque ignem eundem nominavit.
Αρδην εμπψυχοῦσα, φαος, πῦρ, ἀιθέρα κοσμους.
“Abunde animans, lucem, ignem, aethera,
mundos.”

Hoc oraculum Proclus, qui omnia ea vidit,
et quae in tanta habuit admiratione, ut θεοδο-
τα,
et θεοπαράδοτα, a Deo data, et a Deo tradi-
ta appellaverit, referente Simplicio, in hunc
modum exposuit, sed afferam eius verba,
quae ab interpretibus, cum non intelligeren-
tur, sunt versa perperam:
Δύο νοήσωμεν σφαἓρ ας, τὴν μὲν φωτὸς ἓν ὸς, τὴν
δ'ἔκ πολλῶν σωμάτων, ἴσας ἀλλήλαις κατὰ τὸν
ὄγκον. Αλλὰ τὴν μέν ἕδρασον ὁμοῦ τῷ κέντρῳ.
τὴν δ'ἐμβιβάσας ἐίς τάυτην, ὅλον τε ὅψει τὸν
κόσμον ἔν τόπῳ, ἒν τῷ άκινή τῳ φωτὶ κινούμε-
νον, και τοῦτον καθ'ὄλον μὲν εἃυτον ἀκίνητον,
ἵνα μιμεῖται τόν τόπον κατὰ μέρος δε κινουμε-
νον, ἵνα τάυτῃ ἔλαπον ἒχει τοῦ τόπου. Καὶ ἀπὸ
τῶν λογίων δέ τῶν Χαλδαιοις ἐκδοθέντων τὰ
περὶ τῆς πηγαίας ψυχῆς ειρημένα.
Αρδὴν ἐμψυχοῦσα φάος, πῦρ, ἀιθέρα, κόσμους,
τοῦτο γαρ εἶναι τὸ φῶς τὸ ὕπερ τὸ ἐμπύριον,
μονὰς ὂν πρὸ τριάδος τῆς τοῦ ἐμπυρίου και αἰθε-
ρίου, καὶ ὑλαιου.

“Duas mente concipiamus sphaeras, alteram
luminis unius, alteram ex corporibus mul-
tis; aequales adinvicem mole. Sed alteram
colloca insimul cum centro, alteram in eam
indens, universum conspicies mundum, in
loco immobili lumine motum, et eum to-
tum per se immobilem, ut locum imitetur:
per partes vero motum, ut hoc minus ha-
beat quam locus; et ab oraculis quoque, quae
a Chaldeis sunt edita, ea quae de anima di-
cuntur fontana.
Abunde animans, lucem, ignem, aethera,
mundos.
Hoc enim esse lumen, quod supra Empyreum
est, unitas ante trinitatem, Empyrei, aethe-
rei, materialis.”
Addit haec Simplicius:
Δοκεῖ δὲ καὶ τὰ κέντρα τοῦ κόσμου παντὸς, ὥς ἔν
τούτῳ πεπηγέναι, ἔι γαρ τὰ λόγια, τὰ κέντρα
τοῦ ὑλαιου κόσμου ὓπερ ἀυτόν ἔν αιθέρι πέπη-
γεν, κατὰ τὸ ἀνάλογον αναβαίνοντας τοῦ άκρο-
τὰτου τῶν κόσμων, ἔν τῷ φωτί τόυτῳ, τὰ κέντρα
φησομεν ὑδρῦθαι, μηποτε δὲ τὸ φῶς τοῦτο, πρῶ
τον ἐστίν, εἰκών τοῦ πατρικοῦ βυθοῦ, καὶ δια τοῦ-
το ὑπερκόσμιον, ὅτι καί ἐκεῖνος.

“Videntur autem, et centra mundi totius,
in hoc esse fixa. Nam si oracula, centra
materialis mundi, in eo qui supra eum est
aethere infixere, proportione ascendentes,
supremi mundorum in hoc lumine dice-
mus esse stabilita.
Num vero, lumen hoc primum, imago est
paterni profundi? Et ob id supramund-
danum sit, quoniam et ille.”

Post autem nonnulla etiam haec adiungit:
Μάιλισα δ'εκ τῆς θειας παραδόσεως, ἔιπερ καὶ
το ἐμπύριον διά τοῦ ἀιθέρος, καὶ τὸν αἰθέραφησί
δία τοῦ ὑλαύου χωρεῖν, καὶ ἔιπερ αἱ τετράδες, καὶ
αἱ ἑβδομάδες αἱ νοεραί πάσαι πηγαίαν ἐχουσι
τάξιν, καί διά τοῦτο ἐμπύριον τὴν επιστασίαν,
συμπεριὲχοντααι ὅμως τοῖς κόσμοις, ὥς καὶ τοῦ
ἐμπυρίου διὰ πάντων χωροῦντος.

“Maxime vero ex divina traditione. Si qui-
dem et Empyreum per aetherem, et aethe-
ra dicit per materialem penetrare; et si
quaternitates, et septenitates omnes in-
tellectuales fontanum habent ordinem,
et ideo empyream praesidentiam, conti-
nentur nihilominus mundis, ut pote Em-
pyreo per omnes permeante.”

His annectit deinde haec alia:
Πῶς οὖν τὰ λόγια φησί, ἑπτὰ γαρ ἑξανγκώσε πα-
τήρ στερεωματα κοσμων, ἔι μηδὲ δυσωπεῖ, καὶ τό
μή ἂν ατελεῖς εἶναι τάς σφαίρας ἀψίδας μονον
οὔσας, καὶ οὐκέτι σφαιρας, εἴ αχρι τοῦ κέντρου
χωροῖεν.

“Quo modo ergo oracula affirmant.
Septem in moles duxit pater, firmamenta
rnundorum si non odit, non esse sphaeras
imperfectas, sed fornices tantum esse, et
non sphaeras, nisi ad centrum usque pertran-
seant.”

Haec ex oraculis Zoroastri ac Chaldaeorum,
de Empyreo mundo, innumeris philosophan-
tium incognita, voluti ex tenebris eruimus in
lucem. De cuius Empyrei per reliquos pene-
tratione, cum de eo singilatim agemus, ali-
quid amplius palam faciemus. Satis in pre-
sentia fuerit, supra aetherem, et supra mundum
hunc ostendisse rationibus, et authoritatibus
confirmasse, ignem seu lumen esse tantum, ut
mundum alium constituat quem dicimus cae-
lum empyreum, in quo ex Aristotelis, etiam
traditione, substantiae divinae, divinam vi-
tam degant, et Deus ipsemet, ex nostrorum
dogmatibus Theologorum, et mentium bea-
tarum ordines, et animarum. Idque recta ratio-
ne Zoroaster posuit; tum quoniam, ante mo-
bilem aethera, immobile aliquid esset; natura
id ferente; sicuti etiam fert, ut simplex omni-
no, composito sit antiquius, et anterius. Com-
positum autem esse aethera, cum ad eum tra-
ctatio nostra venerit, ostendemus.

Finis Octavi Libri.


pagina successiva »
 
p. I, 19v