BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Panaugiae
Liber Nonus
De lumine incorporeo.


Sed lumen hoc, quod extra
finitum mundum in-
finitum protendi ostendi-
mus. Quodque coelum
seu mundum Empyreum
esse interpretamur, cum
corpus sit, a corpore ne
alio procedit, ac pendet, et inde essentiam
habet, sicuti ab eo esse habent luces et lumi-
na aetherea omnia? An ab incorporea causa
est productum? Nam lumina omnia, quae
hactenus sunt a nobis examinata, et corpo-
rea simul sunt, quoniam a corporibus emi-
cant, et corporeas quasdam patiuntur passio-
nes; et sunt simul incorporea, quoniam in-
corporeas quasdam edunt operationes; et me-
diam inter corporea et incorporea obtinent
naturam. Unde evenit, ut sicuti a corpori-
bus, corporeas habent passiones, ita ab in-
corporeis habeant incorporeas actiones.
Ergo totum hoc aethereum et Empyreum
lumen, neque a corporibus habent ortum
suum, neque in se consistunt, sed necesse est
utrumque ab incorporeo lumine alio origi-
nem duxisse. Aethereum quidem Empyreo
mediante; hoc vero immediate ab alio, eoque
incorporeo. Omnis enim actio incorporei
est. Nullum enim corpus actionem sui natu-
ra habet ullam; et si quid corpora agere vi-
deantur, per incorporeum quid, quod in ipsis
est, id operantur. Quod suo loco clarius fiet;
et verissimum esse apparebit. In praesentia sup-
ponatur. Cum ergo actio omnis ab incorpo-
reo proveniat, productio autem Empyrei actio
sit, incorporei alicuius esse, erit necesse. Cui
rei, Veterum meliores, et sapientiores, dedere
assensum. Quoniam vero aetherea lumina
multa sunt; multitudo autem omnis ab uni-
tate nascitur: necesse fuit illa multa ab uno
Empyreo provenisse. Hoc autem Empyreum,
tametsi unum est, corpus tamen quia est, ab in-
corporeo, et eo quidem uno, necesse fuit ori-
ginem duxisse. Incorporea autem appella-
mus ea, quae ut sint nullis omnino egent cor-
poribus. Talia autem sunt, quae essentia sua
nullam habent dimensionem, suntque prorsus
indivisibilia. Non quidem ut punctus, qui
spacio eget in quo sit, sed modo alio indivisi-
bilia dicuntur, quia ad id quod nullas ha-
beant partes, et dividi nequeant, nulla, ut sint,
re alia egent quam seipsis, et in se consistunt,
et per se constant, et in se subsistunt, et se se
sustinent. Huiusmodi vero ea sunt, quae no-
mine communi divina nuncupantur: Ani-
mae immortales, Mentes, Angeli, Deus ipse
summus ac primus, quem unum, bonumque ap-
pellamus. Itaque luces, luminaque corporea et di-
visilia cum per se coesistere nequeant, neque a se
sint, aliunde originem habuisse est necesse. Ab
uno nimirum atque incorporeo. Illo fortasse,
quod Simplicius ex Proclo, atque oraculis Zo-
roastreis attulit ad illud carmen, quo dictum est:
Αρδην εμψυχοῦσα φάος, πῦρ, αιθέρα, κόσμους.
“Affatim animans lucem ignem aethera, mundos.”

Hanc enim esse lucem (subdit) quae supra
Empyreum est, quae unitas existis, ante
trinitatem, Empyrei, Aetherei, et Hylaei.
Et inquit, lux empyrea, lux aetherea, lux hy-
laea et materialis, ignium nostrorum. Ante has-
tres luces, et supra empyream, necesse est lu-
cem unam esse, quae prima sit, atque anterior tri-
bus illis. Quae prima lux subdit:


pagina successiva »
 
p. I, 20r