BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Tristia » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. I, 20v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Μηποτε δέ τὸ φῶς τοῦτο πρῶτον, περι εστὶν ἐικών τὸυ
πατρικοῦ βυθοῦ, καὶ δια τοῦτο ὑπερκόσμιον, ὃτι
καὶ ἐκεῖνος.

“Num forte lux haec prima, est imago pater-
ni profundi. et ideo supermundana, quo-
niam et illud, scilicet supramundanum
est.”

Air lucem hanc, quae imago sit paterni pro-
fundi, esse supramundanam, sicuti et exem-
plar eius supramundanum est; supramunda-
na autem ea sunt, quae essentiae suae praestantia
mundana corpora omnia, et excedunt, et ex-
cellunt; hoc est incorporea sunt. Itaque lu-
men hoc primum et supra mundum est, et in
corporeum est. Ad cuius contemplationem,
Platonis auditor, eorum librorum author,
qui sub Aegyptiae sapientiae titulo, circumfe-
runtur; quem hoc semper nomine, quoniam
proprium non habemus, nominabimus; nos
adhortatur his verbis:
Maiore tamen studio, in mundi eius qui
coelesti superior est, quam in ipsius coelestis
contemplationem incumbendum.
Est autem incorporeum hoc lumen, quia
simplicissimum est, et igni Empyreo simpli-
cius. Quia ignis hic, et corpus est, et lucet,
et calet. Lumen autem primum non aliud
est quam lumen. Itaque ut simplicius, ita su-
perius est Empyreo et excellentius. Cuius
effectrix, sicuti et animatrix videtur anima
Fontana; a qua animatur, simul cum igne, et
aethere, et hyle. Quam affirmat idem Zoroa-
ster opificem esse inferiorum: cum ait:
Ὃτι ἐργάτις, ὃτι έκδότις ἐσί πυρός ζωηφόρου.
“Quoniam opifex, largitrixque est, ignis viti-
feri.”

Per omnia scilicet inferiora fusi, quae dum
animat, calorem, lumenque vitamque eis largi-
tur. Id autem facit potestate ei dara a patre;
ut ipsa sit ignis lucidus. Ait enim oraculo
alio:
Ὃτι ψυχὴ, πῦρ δηυαμει πατρος οὖσα φαεινόν.
“Quoniam anima, ignis, potentia patris exi-
itens fulgidus.”

Qua potestate dum operatur anima, ait:
Μιγνυμένων δ'ὀχετῶν, πυρός αφθιτου ἔργα τε-
λοῦσα.

“Mistis canalibus, ignis incorruptibilis ope-
ra efficiens.”

Omnia namque mundi corpora et supera, et
infera, animae Fontanae opera sunt, partim si-
bi proxima, partim instrumentis aliis median-
tibus operans. De quibus postea suo loco;
Nunc propositum de incorporeo hoc primo
lumine peragamus. Lumen hoc primum in-
quam, incorporeum est, et ideo imago pater-
ni profundi, quod profundum, et ipsum in-
corporeum et supramundanum est. Necesse
enim est, lumen hoc primum, incorporeum,
et supramundanum, vel a proxima supramun-
dana essentia provenisse, anima scilicet Fon-
tana; vel a superiore aliqua per mediam ani-
mam. Supra autem animam Mens est se-
cunda; ante secundam prima; ante primam
pater. Qui quidem pater dicitur:
Πάντα ἐξετὲλεσε πατήρ, καὶ νῷ παρέδοκε δευ-
τερῳ.

“Omnia perfecit pater, et menti tradidit
saecundae.”

Quae paternum illud est profundum; et
quam Platonis auditor vocat principem es-
sentiam; eamque esse lucem infinitam. Sic
enim scribit:
Rursus igitur, ad institutum regressi dica-
mus, principem essentiam, quae lux est in-
finita, nulla ex parte interite. Ideoque ab
illa illustrari perpetuo orbem eum, qui coe-
lesti est superior, et ab hoc coelestem.
Orbem nempe Empyreum, qui supra coe-
lum est. Addit mox eodem loco:
Porro intelligibilem mundum lux prima-
ria conservat, illeque coelestem. Hic vero
infimum, qui in sensum cadit. Inter quem,
et ipsum intelligibilem, medius est.
Itaque princeps essentia, ut Platonico modo
loquamur, Archetypus atque Idealis mundus
est, qui lux est infinita. Idearum lucibus om-
nium plenus, ideoque recte Paternum profun-
dum, nuncupatus.
A quo inquit, illustratur orbis, qui coelesti
est superior, hoc est Empyreus. Lumen au-
tem quod primum diximus, et imaginem pa-
terni profundi, infinitaeque, eius lucis, non co-
gnitum ab hoc auditore, videtur fuisse. Qui
alioqui divina Platonis praeceptoris doctrina
imbutus, infinitam illam lucem, per inferio-
rum gradus omnes lumen deduxit. Quam
deductionem operaeprecium est ascribere. Li-
bro ergo 10 cap. 2 ita scribit.
Itaque inter essentias omnino primaria est
ipsa mens. Quae iccirco princeps dicitur.
Quamquam eadem cum Dei verbo, atque
cum eo, quod primae formae est subiectum.
Eademque ut genus summum, omnes sub-
stantias illustres, absolutasque et puras sub
se continet.
Ipsum ergo Dei verbum, et Mens prima-
ria, quam Zoroastres secundam nominavit,
infinita est lux. A qua luce, incorporea, in-
corporeum illud primum lumen emicat, quod
imago est paterni profundi. Huius ipsius Dei
verbi, et mentis primariae imago. Quod lu-
men ab ea luce productum funditur primo,
per omnes substantias, veras, quas illustres ap-
pellat ideo, quia eo primo lumine illustran-
tur; et ab eo continentur.


pagina successiva »
 
p. I, 20v