BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Averroes - In De generatione animalium » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. I, 21r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Huic verbo, ac menti primariae ex dogma-
te Zoroastri subordinat ipse intellectum se-
cundum, primae mentis quasi speciem, in quem,
lumen illud, a prima luce, ait descendere. In-
quit enim:
“Huic vero lumen inest, ab intellectus radice
profectum, non aliter quam crystallo ra-
dius a Sole reflexus.”
Primo ergo loco a luce infinita, lumen, eius
lucis imago emicans, substantias in ea con-
tentas illustrat. Secundo vero intellectum
secundum. Tertio ab hoc intellectu, lumen
descendere ait debilius in animam ratiocinan-
tem. Ait namque:
“Cuius lumen tenue est, et crepusculo ma-
tutino persimile. Quarto vero loco,
amplius ex lumine animi ratiocinantis ma-
nat natura animi sentientis, in quo minus
lumen est, quam in superiore.
Ex huius vero lumine (quinto gradu) pro-
fluit natura animi in plantas cadentis. Quae
quoniam a luce pura, perfectaque longo in-
tervallo seiuncta, crassior est relicta.”
Itaque incorporei luminis, per hunc autho-
rem a primaria, atque infinita luce emanati
quinque sunt species. Lumen substantias in
se contentas illustrans; lumen intellectus;
lumen animae ratiocinantis; lumen sentien-
tis, lumen vegetantis. Atque haec omnia ve-
ra esse, suis quaeque locis demonstrabimus.
Quoniam vero Mens primaria, et Dei ver-
bum, est lux infinita, non solum quinque ho-
sce incorporei luminis gradus extra se produ-
cit ex dogmate Zoroastri superiore. (Scio et
teneo tamen opera ad ex tua esse a tota trini-
tate, quemadmodum, et in sequentibus et
intelligo, et teneo). Sed quinque etiam alios
gradus luminis corporei, effusi in spacium pri-
mo infinitum, in Empyreum in Aethereum
mundum, inque Hyleum universum, et in
particularium ignium naturam. Quod iam
antea est explicatum.
Quibus dogmatibus, omnium maxime ad-
mirandis, quoniam persimilia tradit Philo
Iudaeorum doctissimus, quae huic nostrae
philosophiae nisi attexerentur, maximum ad-
misisse piaculum nos putaremus, ea infera-
mus. Dum itaque mundi creationem explicat,
scribit in haec verba:
Καὶ ἐπί πᾶσι ἔβδομον φωτός, ὁ πάλιν άσωματον καὶ
νοητὸν ἡλίου παράδειγμα καὶ πὰντων ὃσα φωσφο-
ρα ἄστρα κατὰτον οὐρανόν εμελλε συνίσαθαι.

“Et ad omnia septimum lucis. Quae rursus
incorporea, et intelligibilis, fuit Solis exem-
plar, et omnium quotcumque lucent astra
per coelum erat, constituturus.”
Addit:
Τὸ δε φῶς ὃτι ὑπερβαλλόντως καλὸν, τοσοῦτον
γαρ τὸ νοητὸν τοῦ ὁρατοῦ λαμπρότερον τε καὶ αυ-
γοειδέσερον: ὅσῳπερ ὅ ἥλιος οἶμαι σκότους, καὶ
ἡμέρα νυκτός, καὶ τῶν αιθητικῶν κριτηρίων ὁ
νοῦς, ὁ τῆς ὅλης ψυχῆς ἡγεμων, καὶ οφθαλμοί
σώματος. τὸν δ'ἀόρατον, καὶ νοητόν λόγον, και θε-
οῦ λόγον, ἑικόνα λέγει θεοῦ. και ταυτης ἐικόνα
τό νοητόν φῶς ἑκεινο ὁ θείου λόγου γέγονεν εἰκὼν,
τοῦ δημιουρ γησαντος τὴν γένεσιν ἀυτου. καὶ ἐστίν
ὑπερουράνιος αστὴρ πηγὴ τῶν αισθητων ἀστέρων.
ἥν οὔκ ἀπὸ σκοποῦ καλέσειεν ἄν τίς παναυγειαν.
ἀφ'ἡστὁ ἥλιος, καὶ ἡ σελήνι, καὶ οἱ ἄλλοι πλάνητες
τε και ἀπλανεῖς ἀρύονται, καθ'ὅσον ἑκάστῳ δίηυα-
μις τα πρεποντα φέγγη τὴς ἀμιγοῦς, καὶ καθαρᾶς
ἐκείνης άυγῆς ἀμαυρουμένης, ὃ αν ἂρξηται τρέπε-
σθαι κατά τὴν ἔκ τοῦ νοητοῦ, πρὸς ἀιθητον μετα-
βολὴν ειλικρινές γαρ οὺδεν τῶν ἔν ἀισθήσει.

“Lumen vero, quia supramodum pulcrum
est. Tanto enim intelligibile lumen, vi-
sibili est, splendidius ac radiantius, quanto
ut quidem puto, Sol tenebris, et dies no-
cte; et totius animae dux mens, sensuum in
dicatoriis, et oculi corpore. Invisibile au-
tem et intelligibile divinum verbum, ac
Dei verbum imaginem Dei appellat; et
huius imaginis imaginem intelligibile il-
lud lumen quod divini verbi factum est
imago. Quod verbum opifex generatio-
nis eius fuit. Et est supercoeleste sidus,
fons sensibilium siderum. Quam non pro-
cul a scopo appellaverit quispiam Panau-
giam
. A qua Sol, et Luna, et reliqui plane-
tae, et inerrantes, hauriunt quantum cuique
virium est, congruentes sibi fulgores. In
commisto illo, et puro radio, tunc obscu-
rescente, cum coeperit per mutationem ab
intelligibili, in sensibile verti. Sincerum
namque nihil est eorum, quae sub sensum
cadunt.”

In quibus summi viri verbis, illa sunt nota-
tu dignissima. Quod divinum verbum, et
Dei verbum, vocat Dei imaginem; et huius
verbi rursus imaginem lumen ipsum intelli-
gibile. Cuius luminis opifex fuerit ipsum
verbum. In hoc tantum differt Philo a Pla-
tonis Auditore. Quod hic ipsum verbum esse
lucem infinitam dicat, Philo vero, verbi ima-
ginem esse lumen.
Hoc tale lumen a luce verbi Dei emicans
nomine vocat appositissimo Panaugiam; quasi
omnilucentiam. Eo quod fons sit omnium
lucium coelestium, et inferioris mundi lumi-
num, a coelestibus effusorum. A quo nomine,
nos qui de universitate tota lucium ac lumi-
num disputamus, hisce libris Panaugiae no-
men dedimus.
Ante Philonem, et ante Platonem, eiusque
auditorem, Hermes Trismegistus, videtur in
eandem de his rebus sententiam philosopha-
tus. Namque in Poemandro, ait:


pagina successiva »
 
p. I, 21r