BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Ars rhetorica » Persius Flaccus, Aulus - Saturae » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. I, 21v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Χαὶ ὁρῶ θέαν ἀόρισον, φῶς δέ πὰντα γεγενημένα,
ἢδιοντε καὶ ιλαρὸν.

“Et cerno spectaculum immensum, lumenque
omnia facta, suave, et hilare.”
et mox:
Ἔκ δὲ φωτός τὶς λογος ἄγιος ἐπέβη τῂ φύσει καὶ
πὺρ ἄκρατον ἐξεπήδησεν ἔκ τῆς υγρᾶς φυσεως
ἄνω ἐίς ὕψος.

“Ex lumine autem verbum quoddam sanctum
incubuit naturae: et ignis purissimus exiliit
ex humida natura sursum in sublime.”

Quibus statim annectit:
Τὸ φῶς ἐκεῖνο, ἔφη, ἐγὼ εἰμί νοῦς, ὁ σὸς θεός,
ὁ πρὸ φύσεως ὑγρᾶς τῆς ἔκ σκότου φανείσης.
Ὁδ'ἔκ νοός φωτεινὸς λόγος φός θεοῦ.

“Lumen autem illud, inquit, Mens Deus tuus;
qui ante naturam humidam, quae ex tene-
bris apparuit. Verbum uero sulgens, quod
ex mente, Dei Filius.”

Ex quibus omnibus, per totum fere concor-
dibus, concludamus, lumina omnia inferioris
mundi, esse a coelesti luce. Hanc esse, ex Zo-
roastri sententia, ab Empyreo, ex Philone a
Panaugia. Hanc a Dei verbo. Hoc a luce pri-
ma Patris ex Hermete. Ex Platonis vero au-
ditore, Lumen vegetantis animae, est lumine
sentientis. Lumen huius a lumine, ratioci-
nantis. Lumen huius a lumine Mentis, lu-
men uero mentis a luce infinita Mentis pri-
mariae ac Dei Verbo. Adiiciamus hisce Euse-
bii testimonium. Qui de Theologis, Zoroa-
stri ut puro asseclis scribit: icona nota
In quatuor igitur genera exquisitissimae fa-
cultatis Theologi, non Theologiae mo-
dum quendam, ut in superioribus, sed
quasi subiectum ipsum partiuntur. In pri-
mis enim Deum Patrem atque regem lo-
candum putant. Deinde aliorum Deo-
rum multitudinem sequi contendunt.
Tertio loco Daemones. Quarto Heroas
ponunt. Quos omnes lucem esse; et ap-
pellari autumant; praeter malignos Dae-
monas, qui tenebrae appellantur.


Finis Noni Libri.


pagina successiva »
 
p. I, 21v