BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - In Evangelium secundum Mattheum » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. I, 22v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


tariis suis in Timaeum, in haec verba scripsit:
Καὶ μήν, καὶ ἡ τῶν Ασσυρίων θεολογία τὰ ἁυτὰ πα-
ραδίδωσι θεόθεν ἐκφανθέντα.

“Et sane Assyriorum quoque Theologia eadem
tradit, a Deo revelata.”
Alio quoque:
Ουτω δή καὶ ἡ θεοπαράδοτος θεολογία φησίν.
“Hic sane etiam a Deo tradita Theologia inquit.”

Loco alio iterum:
Ουτω δή, καὶ ὁ ἱερὸς λόγος, ὁ παρὰ χαλδαῖων συν-
άπτει τοῖς Μηναίοις Καναχισμοὶς τὸν αἔρα, τῷ
πυρὶ τὸν οὐρανόν ἀπονέμων.

“Ita sane, sacer quoque sermo apud Chaldaeos
coniungit lunaribus sonis aerem, igni coe-
lum tribuens.”
Alio item loco:
Πρῶτον μέν ἴστοσαν, οτι, καὶ Αειγύπτιοι, πρὸ ἀυ-
τῶν τηρήσεσι χρησάμενοι, και ἔτι πολλῷ ωρότε-
ρον χαλδαῖοι, καὶ πρὸ τῶν τηρή σὲων ὑπό θεῶν δι-
δαχθέντες.

“Primo quidem sciant, quod Aegyptii quoque an-
te ipsos observationibus sunt usi, et multo
ante Chaldaei, qui ante observationes, a Diis
quoque sunt edocti.”

Loquitur autem Proclus semper de rebus iis
quas superiore libro exposuimus. Deos autem
intelligit, eas mentes, quas nos Christiani, cum
ipsis Chaldaeis, Angelos et Archangelos voca-
mus. Scribit item:
Τἰ οὖν φαίη τίς ἄν ἔκ τῶν τῆς ὑπερορίου θεοσοφίας
ὡρμημένων, καὶ τὰ παντα διαιρουμένων, ἐίς
ἐμπύριον, Αιθεριον, ἔις ὑλαῖον, καὶ μόνον τὸ εμφα-
νὲς ὑλαῖον καλούτων, τά δ'ὑπερ τὸν κόσμον,
σερεώμωτα.

“Quid autem quis dicat? Ex iis qui peregrina,
divinaque sunt sapientia imbuti, et cuncta
dividunt, in Empyreum, in Aethereum, in
Hyleum. Et solum quod cernitur, hyleum
vocant; ea vero, quae supra mundum sunt,
firmamenta.”

Nec vero solum refert Proclus illorum tra-
ditiones a Deo fuisse profectas, verum etiam
se illis fidem praestare, profitetur.
Κατὰ δή τόυτον τὸν λόγον, καὶ ὀ ἥλιος υπερκοσμιος
ᾢν, τὰς πηγὰς ἀφίησι τοῦ φωτὸς, καὶ ὁι γε μυ-
σικώτατοι τῶν λόγων, καὶ τὴν ολοτήτα ἀυτοῦ, τήν
ἔν τὸις ὑπερκοσμίοις παραδεδωκασιν, ἐκεῖ γαρ ὁ
ἠλιακός κόσμος καὶ τό ὅλον φῶς, ὥς αἱτέ χαλδαίων
φημαι λεγουσι, καὶ ἐγώ πείθομαι.

“Secundum hunc sane sermonem, etiam Sol
supermundanus cum sit, fontes emittit lu-
minis. Et mysteriosissimi etiam sermo-
num, universitatem eius in supramundanis
tradiderunt. Ibi enim solaris mundum est,
et universum lumen; sicuti Chaldaeorum
famae afferunt, et ego sum persuasus.”

In quae persuasione attestatur Psellus, cum
Proclo, Plotinum quoque, Porphyrium et
Iamblicum fuisse. Pletho vero addit, et Py-
thagoram, et Platonem. Nam Pythagoras,
uti Malchus, qui Porphyrius est, in eius vita
scribit, in Chaldae cum Zabraco versatus est,
et eorum dogmata ab eo hausit. Chaldaeo-
rum ergo dogmata, superius relata, pro tradi-
tis a Deo, habita sunt a viris ac Philosophis,
omnium maximis. Sed et Hermetem Trisme-
gistum D. Augustinus maxime admiratur,
quo modo de Deo Patre, et Filio, et Spiritu San-
cto sit in suo perfecto sermone clarissime lo-
cutus; statuitque illum eodem spiritu afflatum
ea protulisse, quo afflata Sybilla de Christo
multa prophetaverit. De Mose vero nemo
dubitaverit, Dei spiritu plenum scripsisse ea
quae de mundi creatione scripsit. Quae cum
ita sint, quis virum viro conferendo, et singu-
los hosce et simul omnes, uni Aristoteli non
praeferat? Horumque a Deo revelatam de lu-
ce et lumine philosophiam, falsae illi ac fa-
tuaer Aristotelicae non anteponat?
Ad rem ergo nostram revertamur, usque ad
Dei verbum ac filium de lumine in lumen a-
scendendo, lumen iam protendimus ac lu-
cem, et cum Hermete, Deum quoque pa-
trem, lucem esse referebamus.
Zoroaster vero patri ignem quoque tribuit:
Ουδ'ἔν ἐῇ δυνάμει νοερᾶ κλείσας ἴδιον πὺρ.
“Neque in sua potentia: mentali clausit pro-
prium ignem.”

Cum autem a Patre Deo omnia sint produ-
cta, alio oraculo cecinit, ab igne esse producta:
Εἰσί πάντα πορός ἑνὸς εκγεγαῶτα.
“Sunt omnia igne ex uno genita.”

Hunc ignem paternum alibi vocavit lucem
et lumen, cum canit:
Χρῆ σε σπέυδειν πρὸς τὸ φάος, καὶ πατρὸς ἀυγάς.
“Oportet te festinare ad lucem, et patris ful-
gorem.”

Alio loco, patris splendorem dixit:
Συνυφίσαται γὰρ τὰ φυσικὰ ἔργα.
Τῷ νοερῷ φέγγει τοῦ πατρός.

“Coexistunt namque naturalia opera.
Intellectuali splendori patris.”

Iterum vocavit patrem ignem primum:
Οὖ γαρ ἔις ὕλην πῦρ επεκεινα τὸ πρὼτον.
Καὶ δυναμιν κατακλειει έργοις, ἀλλὰ νόω.

“Non enim in materiam ignem illum primum.
Et vim, includit operibus, sed Menti.”

Non includit, inquit, suam vim ac primum
suum ignem pater sine medio ullo in mate-
riam, neque in eam immediate operatur. Sed
includit proximae a se genitae menti. Cui vin-
cta, a se prius perfecta tradidit.
Ait enim alio oraculo:
Παντα γαρ έξετέλεσε πατὴρ, καὶ νῶ παρέδωκε.
Δευτέρῳ, ὃν πρῶτον κληίζεται πᾶν γένος ἀνδρῶν.

“Cuncta enim perfecit pater, et menti tradidit.
Secundae, quam primam vocat, omne genus
hominum.”


pagina successiva »
 
p. I, 22v