BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. II, 18r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Panarchias
Liber Nonus
De uno trino principio.


Nemo igitur Peripateticus, nemo Epicureus, nemo
Stoicus, nemo denique, e quasi schola impius phi-
losophus, templum hoc
sanctissimum, aut adeat,
aut ineat, nisi prius se rite
purgarit, et expiarit. Rite expiabitur, si animae
suae sinceritatem restituat. Reddet autem eam
sinceram, si ab ea venenum suae sectae, dogma-
tum, imbibitum abluat, aut abradat. In impiam
enim animam, non intrabit sapientia quae se-
quitur divinissima. Itaque solam, et puram
animam huc afferat, qui voluerit haec, et pie
cognoscere, et sincere, philosophice iudicare.
Alioquin confusione obruetur: neque tamen
amentiam deponet. Nos ergo hoc templum
sacrosanctum pia veneratione ingressi, quae-
ramus.
Deus, quo modo, et haec tria faciat, unire,
producere, et providere, et quo modo reliqua
omnia fecit. Iam diu namque affirmamus, a
principio, ab uno, a Deo facta esse omnia. A
principio quidem, quia Hermes ait:
Αν δ’ γὰρ ἀρχῆς οὐ δὲν. ἀρχὴ δ’ εξοὺδενὸς’ ἡ αυτῆς.
Sine enim principio nihil. Principio au-
tem ex nullo, nisi ex se ipso.
At principium, ut demonstratum est, unum
ipsum est. Unum autem et Monas apud eun-
dem Hermetem idem sunt. Ait namque:
Ἡ γὰρ μονάς πάντων οὖσα ἀρχὴ καὶ ῥίζα, ἐν πᾶσίν
ἐστιν ὡς ἂν ῥίζα καὶ ἀρχή.

Namque monas, omnium cum sit princi-
pium, et radix, in omnibus est ut radix, et prin-
cipium.
De qua monade addit:
Μονὰς οὖν ἀρχὴ οὖςα, πάντα ἀριθμὸν ἐμπεριέχει,
ὑπὸ μηδενὸς ἐμπεριεχομένη.

Monas ergo cum principium sit, omnem
numerum continet, a nullo contenta.

Quem numerum omnem etiam generat.
Καὶ πάντα ἀριθμὸν γεννᾷ ὑπὸ μηδενὸς γεννωμένη
ἑτέρου ἀριθμοῦ.

“Et omnem numerum generat, a nullo
genita alio numero.”

Monas ergo, vel unitas, vel unum, et om-
nium entium numerum continet in se, ipsa a
nullo continentur, et numerum omnem gene-
rat, ipsa a nullo genita. Eam, quia generatio ad
patrem pertinet, Zoroaster Paternam mona-
dem vocaverat:
Ὅπου πατρικὴ μονάς ἐστι. Ubi paterna monas est.
Sed quia paterna est, necessario generat. At
quid? Id nimirum, quod post ipsam primum
est natura. Duo profecto. Duo ergo ante om-
nia, generat monas. Ait enim:
Ταναὴ ἐστιν μονᾴς ἡ δύο γεννᾷ.
Et hoc ex carmine Zoroasteri (secundum ve-
ro veram Theologiam pater et filius, ut unum
principium spirant Spiritum sanctum).
“Protensa est monas, quae duo generat.”
Quasi dicat, quando monas protenditur, ultra
se, et porrigitur, duo gignit, qui proximus si-
bi, ac primus est numerus. Duo autem haec
dyadem, nominat. Eamque apud patrem se-
dere ait:
Δυὰς παρὰ τᾤδε κάθηται.
“Dyas vero apud hunc sedet.”

Prima ergo genitura, dum monas proten-
ditur, producit duo, sed duitatem. At haec, mo-
nas et duitas, sed unum, et duo, tria sunt. Ergo
dum monas protenditur, in dyadem, sit trini-
tas. Quae ubique splendet. Inquit enim idem:
Παντὶ γὰρ ἐν κόσμῳ λάμπει τριάς, ἧς μονὰς ἄρχει.
Toto enim in mundo fulget trias. Cuius
monas est princeps.

Haec autem trias, tria rerum principia eva-


pagina successiva »
 
p. II, 18r