BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Ars rhetorica » Persius Flaccus, Aulus - Saturae » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. II, 18v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


dit, quae tria haec, unum sunt principium. Quae
in mundo dominantur, ut omnia eis serviant.
Ait namque alibi:
Ἀρχαὶς γὰρ τρισὶ ταῖσ δε, λάβοις δουλεύει ἅπαντα.
“Principiis enim tribus hisce, accipias, ser-
vire cuncta.”

Sed tribus hisce principiis, non solum no-
men dat principii, verum etiam, omnia pro-
ducendi munus tribuit. Namque monadem
illam, Patrem nominat saepe, ut in his locis
(ne sine testimonio dicamus quicquam):
Ἑαυτὸν ὁ πατὴρ ἤρπασεν. Se ipsum Pater ra-
puit.

Πάντα ἐξετέλεσσε πατὴρ. Omnia perfecit Pater.
Secundum vero Principium, Potentiam
Patris noncupat.
Οὐδ' ἓν ἑῇ δυνάμει κλήίσας ἴδιον πῦρ.
“Neque in sua potentia clausit proprium
ignem.”

Vocat etiam robur: ἔξ ἀλκῆς πατρός.
Appellat quoque paternam mentem.
ἒργα νοήσας πατρικὸς νόος αὐτογένεθλος.
Opera intelligens paterna mens, per se ge-
nita.

Cui efficientiam tribuit, quando ait:
Πᾶσιν ἐνέσπειρεν δεσμὸν πυριβριθῆ ἔρωτος.
Omnibus insevit vinculum igni grave a-
moris.
Et alio:
Σύμβολα γὰρ πατρικὸς νόος ἔσπειρεν κατὰ κόσμον.
Symbola enim Paterna mens sevit per
mundum.

Tertium vero Principium mentem secun-
dam nominat.
Πάντα ἐξετέλεσε πατὴρ, καὶ νῷ παρέδωκε δευτέρῳ.
Omniam perfecit pater, et menti tradidit se-
cundae.

Secundam mentem vocat, quia illa auto-
genethlos per se genita est prima.
Haec secunda mens, terminus est paterni
profundi, hoc est totius Trinitatis. Ait enim:
Ἔστι γὰρ πέρας πατρικοῦ βυθὸῦ, καὶ πηγὴ τῶν νοερῶν.
Est enim terminus paterni profundi, et
fons intellectualium.
Et si terminus, et finis sit profundi, non
tamen ex eo, exiit.
Μήτε προῆλθεν, ὰλλ’ ἔμενεν ἐν τῷ πατρικῷ βυθῷ.
Neque egressa est, sed mansit in paterno
profundo.
Dat vero, huic tertio principio quoque
rerum, efficientiam. Et factorem vocat:
Καὶ ὁ ποιητὴς, ὃς αὐτουργῶν τεκτέναιται τὸν
κόσμον ὅς ἐκ νόουἔκτωρε πρῶτος.

Et factor, qui a se operans fabricat mundum.
Qui ex se mente exiliit primus.
Haec est quae ex prima mente exiliit. Et
hanc eandem ait fuisse artificem mundi em-
pyrei. Canit namque:
Νοῦ γὰρ νοῦς ἐστὶν, ὁ κόσμου τεχνίτης πυρίου.
“Mentis enim mens est, ea quae mundi ar-
tifex est ignei.”

Haec enim ex prima mente cum exierit, iu-
re mens mentis dicta est.
Sed et Hermetem audiamus, quam divine
de tribus hic principiis loquatur. Hac tamen
differentia. Quod Zoroaster, Patrem num-
quam appelle mentem. Hermes vero et hunc
intellectum nominat.
Ὁ δὲ νοῦς πατήρ θεός. Mens vero pater Deus.
Iterum et in his aliis.
Πάντων γάρ κύριος, καὶ θεὸς, καὶ πηγὴ, καὶ ζωὴ, καὶ
δύναμις, καὶ φῶς, καὶ νοῦς, καὶ πνεῦμα.

“Omnium enim Dominus, et pater, et
Deus, et fons, et vita, et potentia, et lux,
et mens, et spiritus.”

In quibus videtur, tres omnes hypostases
complexus, sicuti et in his.
Ἓν μόνον ἦν φῶς νοερὸν πρὸ φωτὸς νοεροῦ, καὶ ἦν
ἀεί νοῦς φωτεινός, καὶ οὐδὲν ἕτερον ἦν ἡ τούτου
ἑνότης, ἢ πνεῦμα πάντα περιέχων, ἀεὶ ἐν ἑαυτῷ
ὤν, ἀεὶ τῷ ἑαυτοῦ νοῒ καὶ φωτὶ, καὶ πνεύματι πάντα
περιέχει.

“Una sola fuit lux intellectualis, ante lu-
cem intellectualem. Et fuit semper
Mens mentis lucida. Et nihil aliud fuit
huius unio, quam spiritus omnia con-
tinens. Semper in se existens. Semper
sua mente, et luce, et spiritu, omnia con-
tinens.”

Nam quod ait. Fuit lux, ante lucem.
Prior lux pater est; Lux vero secunda, est fi-
lius. Huius autem unio, scilicet cum pa-
tre, est spiritus, qui omnia continet. Sed de
duobus clarius.
Ὁ δ'ἒκ νοὸς, φωτεινὸς λόγος, υἱὸς θεοῦ.
Ex mente (prima) lucidum verbum, fi-
lius Dei.

De quo verbo, saepe loquens, iterum vocat filium.
Ἔστι δὲ τοῦ παντελείου πρόγονος, καὶ τέλειος, καὶ γόνι -
μος γνήσιος υἱός.

“Est vero perfectissimi, prognatus, et perfe-
ctus, et genitus, germanus filius.”

Hunc a patre minime distare ait.
Οὒ γὰρ διίστανται ἀπ’ ἀλλήλων, ἕνωσις γὰρ τούτων
ἡ ζωή.

“Non enim distant a se invicem. Unio
enim horum, est vita.”

Uniorem autem hanc, dixerat ante esse spi-
ritum. De quo ita est locutus:
Ὁ θεὸς ἀρρενόθηλυς ὢν, ζωὴ, καὶ φῶς ὑπάρχων,
ἀπεκύησε λόγῳ, ἕτερον νοῦν δημιουργὸν, ὃς θεὸς
πυρὸς καὶ πνεύματος ὢν, ἐδημιούργησε.

“Deus, mas foemina existens, et vita, et lux,
parturiit verbo, aliam mentem opificem, quae
Deus ignis, et spiritus cum esset, fabrefecit.”

Hanc opificem mentem, verbo consub-
stantialem affirmat esse.


pagina successiva »
 
p. II, 18v