BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - In Evangelium secundum Mattheum » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. II, 23v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


quia multa est, efficitur dissimilis. Quoniam
vero, a perfectissimis venit, ipsa quoque suo
gradu erit perfectissima, si similis suis causis
esse debet, uti est probatum. Si perfectissima,
ergo et vivens erit. Omne enim quod est, vel
vivens est, vel vita carens. At hoc imperfectio-
nem sentit maximam, sicuti vita sapit perfe-
ctionem. Sed et quia in Deo est, Deus autem
vivens in sacris oraculis appellatur. Et ipse de
se ait, vivo ego dicit Dominus. Quid ergo in
Deo vivente, mortuum quid esse, audemus
dicere? Nequaquam. Nam, et haec, quae con-
spiciuntur, et quae facta sunt, in ipso vita erant.
Quod divinus testatur spiritus. Ergo divina
illa essentia, vivens est, et vita fruitur, opti-
ma, et sufficientissima. Quod Aristoteles etiam
est attestatus. Sed et vita haec, per similitudinem
in essentia, et ab essentia est producta. Quia in
simplici essentia, simplex etiam vita, et vita
simpliciter. Et praeterea vita aliud nihil est,
quam essentia ipsa parturiens actionem, sicuti
postea videbimus. Quatenus ergo vita, est es-
sentia quaedam, similitudo est inter eas. Quate-
nus vero, in motum est progressa alteritatem
induit, et dissimilitudinem est adepta. Per mo-
tionem autem hanc suam, cognitionem in se
produxit. Dum enim movetur, motu hoc suo
vel in se revolvitur, vel sursum unde, pro-
diit. Vel enim sursum, vel in se, vel deorsum
motum hunc tendere est necesse. Deorsum ve-
ro non retendit quia sub se nihil adhuc erat.
Vel ergo in suam essentiam, et superas sui cau-
sas, vel in se ipsam, motionem protendit. Haec
autem primaria est cognitio, ut postea declara-
bitur. Talem autem vel in se, vel in supera
motionem, et cognitionem, sapientes veteres
communi consensu. Mentem, et intellectum
appellavere. Motio autem haec, sicuti diximus
est duplex. Vel in se, vel in supera; prior quia
suae essentiae vicinior, primum procreat intelle-
ctum. Dum vero se intelligit, et in superas suas
causas revolvitur, secundum procreat intelle-
ctum. Quem Zoroaster secundum appellavit.
Hermes autem, spiritum. Quod nomen sacro-
sancta etiam Ecclesia est dignata.
Sub patre ergo Deo, et a patre, Paternum
est profundum. In quo unitas primaria, et in
ea omnes unitates, quas nomine alio ideas
appellamus. Essentia, et ens primarium, et es-
sentiae verae, et entia vera omnia. Vita prima-
ria, et vita omnes. Intellectus primarius, et in-
tellectus omnes. Et ipsa unitas prima Idea bo-
ni, hisce omnibus constat. Imo est haec omnia.
intra se hyparxi simul unita, proprietatibus
vero distincta. Simplicitate enim hyparxeos
existentiae, et subsistentiae, et substantiae, et es-
sentiae, omnibus per omnia est transitus, et per-
meatio. Proprietatibus vero distincta ita, ut
nulla ibi sit confusio, nulla imperfectio.
Inquit enim Zoroaster:
Πάντα γὰρ ἐξετέλεσε πατὴρ.
Καὶ νῷ παρέδωκε δευτέρῳ.

“Cuncta enim perfecit pater,
et menti tradidit secundae.”

Hanc secundam mentem duplici intepre-
tamur significatu. Priore, quia Mens prima, sit
a patre secunda. Atque ita omnia in se, a patre
perfecta suscepit. Altero quod ita perfecta, men-
ti tradiderit secundae, quae et a prima, et a pa-
tre procedit, et cum ambobus est consubstan-
tialis. Ut proximus esset conditor eorum, quae
extra profundum debebant produci. Prima
autem quae ab intellectu hoc sunt producta,
per sui similitudinem itidem sunt producta,
intellectus scilicet creati. Novem uti videbi-
mus gradibus distributi. Et ii quos intellectus
participatos vocitamus. Similes quidem intel-
lectui conditori sunt, quia et ipsi sunt intelle-
ctus. Dissimiles vero sunt quia conditi. At sunt
etiam hi participati, et ipsi conditores. Anima-
rum scilicet. Nam ratio omnis ab intellectu
est, et eius imago est dianoea, et ratiocinium. Si
imago, etiam similis intellectui. Dissimilitu-
do vero, quia non idem cum intellectu sunt,
et in alteritatem ceciderunt. Sed haec clarius
suis locis. Simile quiddam sibi anima, quae
iam in corpus decidit, et ei est coniuncta, in
corpus profundit. Quam nos, nomine satis no-
to, sed significatu satis ignoto, naturam appel-
lamus. A qua in corpus itidem producitur
qualitas, quae naturae veluti instrumentum ser-
vit, in corpore, et eius partibus, alterandis, et
disponendis. Et dispositis formam inducit.
Per quam corpus in aliam, aut aliam speciem
conformetur. Sed et qualitas a natura fert si-
militudinem, et ei est dissimilis. Et formas eas-
dem fert a qualitate. Et corpus a forma, iis ni-
mirum modis, qui propriis horum graduum
tractatibus explicabuntur.
His autem post unum primum, novem gra-
dibus, rerum tota constat universitas. Qui qui-
dem gradus ordine sunt dispositi a summo ad
imum ita, ut nullum inter eos vacuum sit reli-
ctum, nulla locum habeat intercapedo. Gradus
autem vocamus scalarum similitudine, quia
viciniore ad primum Principium, et distantio-
re loco sunt ordinati. Atque ideo primum
etiam rerum ordinem nuncupamus. Ordo
enim omnis, ut ab initio diximus, priore con-
stat, et posteriore, tum numero, tum loco. Pro-
pterea recte a Pythagora dictum, res esse sicut
numeros, quoniam ab unitate viciniore, et lon-
ginquiore specie sunt compositi. Atque haec
ni fallimur, occulta hactenus, causa fuit, cur
numeri totius plenitudo decenario compre-
henditur. Ab uno scilicet descensus est per


pagina successiva »
 
p. II, 23v