BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Tristia » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. II, 25v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Τὰ δὲ ξύμπαντα, ιδέαν. ὕλαν, αὶθητὸν, οἶον ἔκγω-
νον, τουτέων.

“Omnia vero Ideam, materiam, sensibile,
quasi progeniem horum.”
Non ergo Plato primus Idearum inductor
fuit. Sed ante eum, Parmenides eiusque Elea-
tica schola, Pythagorei, atque Pythagoras.
Qui fortasse ab Aglaophemo, ut Orphicum
hoc dogma habuit. Multis enim in locis,
Proclus, et Damascius, Orphei quaedam car-
mina, ut de Ideis ab eo dicta, interpretantur.
Sed quia sunt symbolice dicta, in eis non im-
moremur. Clara persequamur. Certe totum
dogma a Chaldaeis, et Zoroastre venit. Inte-
grum enim de Ideis locum Proclus affert,
tertio suo in Parmenidem commentario.
Quem itidem integrum apponem, quo tota
haec res clarescat magis. Ait igitur:
Νοῦς πατρὸς ἐῤῥοίζησε νοήσας ἀκμάδι βουλῇ,
Παμμόρφους ἰδέας. πηγῆς δὲ μιᾶς ἀποπτᾶσαι
Ἐξέθορον. πατρόθεν γὰρ ἔην βουλή τε, τέλος τε.
Ἀλλ’ ἐιμερίσθησαν νοερῷ πυρὶ μοιρηθεῖσαι
Εἰς ἄλλας νοεράς. Κόσμῳ γὰρ ἄναξ πολυμόρφῳ
Προὔθηκεν νοερὸν τύπον ἄφθιτον, οὗ κατὰ κόσμον
Ἴχνος ἐπειγόμενος μορφῆ. καθ'ἃ κόσμος ἐφάνθη
Παντείαις ἰδέαις κεχαρισμένος. ὧν μία πηγὴ.
Ἐξ ἧς ῥοιζοῦνται μεμερισμέναι ἄλλαι:
Απλατοι, ῥηγνύμεναι κόσμου περὶ σώμασιν
Ἄἷ περὶ κόλπους σμερδαλέους, σμήνεσσιν ἐοικυῖαι
Φορέονται τραποῦσαι. περί δ’ ἀμφὶ ἄλλιδυς ἄλλῃ
Ἔννοιαι νοεραὶ πηγῆς πατρικῆς ἄπο
Πολὺ δραττόμεναι πυρὸς ἄνθος, ἀκοιμήτου χρόνου,
Ακμὴ ἀρχεγόνου ἰδέας, πρώτη πατρὸς ἔβλησε
Τάς δε αὐτοθηλὴς πηγὴ.

“Mens paterna produxit, intelligens sum-
mo consilio.
Omniformes ideas. Fonte vero ab uno
evolantes.
Exilierunt. A patre enim erat, consilium-
que finisque.
Sed sunt divisae, intellectuali igni par-
titae.
In alias intellectuales. Mundo namque,
rex multiformi.
Praeposuit intellectualem typum incorru-
ptum. Cuius ad ornatum.
Vestigum induxit formae. Per quae mun-
dus apparuit.
Omnifariam ideis gratiosus. Quarum u-
nus fons.
Ex quo prodeunt divisae aliae.
Sine latitudine fluentes mundi per cor-
pora.
Quae circa sinus ingentes, examinibus si-
miles.
Feruntur mutatae, circaque, aliunde alia.
Conceptus intellectuales, fonte a paterno.
Multum, decerpentes ignis florem, in
somnis temporis.
Summitas Principigeniae Ideae prima a pa-
tre scaturiit.
Huius per se florens fons.”

Quorum oraculorum idem Proclus senten-
tiam satis explicat in hunc sensum, ne semper
Graeca inculcem. Inquiens.
Per haec declararunt Dii, et ubi sit idearum
hypostasis, et quis sit Deus, qui fontem ipsa-
rum, unum illum contineat, et quo modo
ex hoc fonte, prodit multitudo, et quo mo-
do mundus factus est, secundum ipsas. Et
quod omnium sint motrices mundanorum
Systematum. Et quod omnes sint intellectua-
les per essentiam. Et quod per proprietates
sunt omnifariam. Sed quispiam multa quo-
que alia, haec divina noemata interpretan-
do, profunda inveniet. Sed in praesentia, id
tantum satis esto, quod etiam Dii, Platonis
contemplationibus sint testes. Quandoqui-
dem intellectuales has causas, ideas vocarunt.
et ipsas typum mundo dedisse dicant, et eas
conceptus patris esse affirment. Manent
enim in intellectionibus patris, et quod pro-
deunt ad mundi opificium. ῥοίζησις enim est
proditio ipsarum. Et quod sint omniformes.
Ut pote quae omnium partibilium continent
causas. Et quod a fontanis ideis, aliae prodie-
runt, quae per partes sortitae sunt mundi opi-
ficium, et dicuntur, examinibus (apum sci-
licet) similes, quia sint secundorum geni-
trices. His ergo tot testimoniis, Platonis, Py-
thagorae, Orphei, Deorum inquit Proclus,
si authoritatibus est pugnandum, facile unius
Aristotelis hac in re prefertim, putrescentis
authoritatem vicerimus. Si vero his, Divi
quoque Augustini, et Divi Thomae, et alio-
rum gravissimorum Theologorum authori-
tatem sacrosanctam, addiderimus, fiet pro-
fecto, ut si quis e Peripato, mussitare amplius
contra ideas audeat, impietatis iam, multo
merito erit reus habendus, Sed et alio loco
Zoroaster de Ideis habet:
Νοούμεναι ἰυγγες πατρόθεν, νοέουσι καὶ αὐταί
Βουλαῖς ἀφθέγκτοις κινούμεναι, ὥστε νοῆσαι.

“Intellectae lynges a patre”, intelligunt, et
ipsae:
“Consiliis ineffabilibus motae”, ita ut intel-
ligant.
Sed nos, qui authoritatibus parum ad-
modum, rationibus plurimum, philosophari
solemus: rationes quoque philosophicas ad-
damus, quibus hoc ipsum dogma, Ideas esse
comprobemus. Vel iam id quidem aliud agen-
tibus, est nobis longe, lateque demonstratum.
Quando scilicet mundum, non a se esse, non
a se fuisse, non esse αὺθυπόστατον per se subsi-
stentem demonstrabamus. Et eum ab alia cau-


pagina successiva »
 
p. II, 25v