BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Tim » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. II, 26r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


sa fuisse ostendebamus. Id breviter ad rem
praesentem resumamus. Non est a se mundus.
Non quidem a Natura particulari. Non ab uni-
versali. Non ab universali vita corporea. Non
ab anima irrationali. Non ab anima rationali.
Non ab intellectu ab ea participato. Ab intel-
lectu ergo non participato, et per se intellec-
tu. Hic autem, a vita est superiore. Haec ab ente.
Ens, ab uno essentiali. Unum hoc ab unitate
sua quaeque. Unitates hae sunt Ideae, a primaria, ac
Regina Unitate procedentes, quam Zoroaster
ἀρχέγονον ἰδέαν. Principigeniam, Plato boni
Ideam appellarunt. Quae a patre est proxime.
Inquit enim:
Πρώτη πατρὸς ἔβλησε. τᾶς δ’ αὐτοθαλὴς πηγὴ.
Primus, a patre scaturiit, huius per se florens,
fons.

Prima igitur hac methodo sit, ut dum proba-
mus mundum ab alio esse, in Ideas necessario
incurramus. Sed et methodo hac alia, idem
demonstremus, Ideas scilicet esse. Ab alio qui-
dem factum esse mundum, dum probamus, ad
intellectum usque ascendimus. Hic ergo sista-
mus, atque dicamus. Intellectus hic, quando
mundum fecit, vel se cognoscebat, vel se igno-
rabat. Non videtur dicendum eum, se se igno-
rasse. Quis enim mundi partibus ordinem est
largitus: Nam si se intellectus hic ignoravit,
et mundum, et eius partes etiam, ignoravit.
Si hoc, iam omnia essent inordinata. At sunt
ordinata; ordo autem omnis, a sapientia. Sa-
pientia in mente ac supra mentem domicilium
habet. Si ab intellectu cognoscente, et intelli-
gente ordinata sunt, ab eo etiam sunt facta.
Si dicatur, ea quidem facta esse ab intellectu,
ipsa cognoscente, se vero ignorante, tum in-
tellectus hic, peior erit inferioribus, et partici-
patis intellectibus, et animabus, quae se ipsa
cognoscunt. At causa, quo modo potest effe-
ctuesse deterior, cum sui natura sit praestantior?
Ergo se ipsum cognoscens. Si ita. Ergo cogno-
scens, se quoque esse causam. Ergo cognoscens
etiam ea, quorum est causa. Ergo comprehen-
dit haec quoque. Sed haec varia sunt: et non
eiusdem inter se dignitatis, neque ordinis,
nec virium, neque actionum. Quis ergo, et va-
rietatem hanc, et ordinem, et locorum positio-
nes disposuit, aut effecit? Hic idem intelle-
ctus conditor. Vel ignorans vel sciens? Ad
idem reddit quaestio, et eandem vult solutio-
nem. Non ignorans. Neque enim id divinita-
tis est. Ergo sciens, et sui ipsius essentiam, et
quod sit omnibus appetibilis, et ea omnia quae
ipsum appetunt cognoscit. Atque hoc modo
perfectissimo, hoc est determinate omnia.
Nam haec determinate, alia aliter cognoscere,
nec scientiae summae est, et imperfectionem
arguit magnam. Sciens ergo, quae se appetunt.
Sciens ergo etiam eorum causas. Si quidem
in se, eas intuetur. In se enim eas habet. Si qui-
dem in se rerum, et vitas, et essentias, et unita-
tes habet omnes. Nam si omnes non haberet,
iam imperfectus esset. Quod si habet, non fru-
stra habet. Ergo necesse est eas causas, omnium
posteriorum esse causam. Ut pote qui suo esse,
omnibus ordinem statuat. At suum esse, est in
intelligendo se. Se ipsum ergo intelligendo
omnium erit factor, et conditor. Si hoc, ergo
iis quae in se ipso habet, ea quae extra se pro-
fert, similia faciet. Omnis enim in essentia
actio talis est, ut ea quae ex essentia prodit, ab
ea pendeat. Atque hinc est, quod omnis cau-
sa, similem sibi producit effectum. Interiores
ergo illae causae Ideae sunt rerum, quae similes
ad extra ab essentia proferuntur. Itaque cum
entia omnia, varietate inter se distincta, in-
tellectus conditor, intra se habeat, et per eam
actionem quae essentiae est, proferat actionem
secundam, quae est ex essentia, quae per hanc
fiunt, et ab illis fiunt, et ab eis pendent. Varie-
tas ergo in mundo rerum, a varietate est uni-
tatum, quae intra intellectum conditorem
sunt, et Ideae sunt, earum quae ad extra produ-
cuntur aliae, de quibus paulo postdicetur.
Unitas autem mundi, ab illa uni primissima
est unitate, archegono Idea.
Tertia id methodo confirmemus.
Homo fit ex homine. Idque secundum
naturum fatentur omnes. A casu enim fiunt,
inquit ipsius casus Inductor, quae raro fiunt.
Quae vero, aut plurimum, aut semper, fiunt a
natura. Si ergo, non a casu homo gignitur,
quo modo gigni est dicendus? E semine, in-
quies: sicuti e semine suo reliqua omnia.
Esto. Sed hoc semen ex homine est. et hic
homo ex semine. Atque ita abibimus in in-
finitum. Quam rem, cum in omnibus, idea-
rum ostis negarit, in hoc forte concedet
libens, ne Ideae inducantur. At qui vere est
philosophus, non ad passiones animi, opi-
niones mutat. Et si utet, res tamen ipsae
non mutantur, et ipse non verus est philoso-
phus. Quo modo ergo sistetur illa in infi-
nitum seminis, et hominis abitio? Si in-
terrogationem meam declararo. Non quae-
rebam hic, et ille homo, quo modo gigne-
retur. Sed quo modo, homo? Respondeam
mihi. Ex semine, non ex hoc semine. Ho-
mo enim, et semen semper sunt. Hic vero
homo, et hoc semen, non sunt semper. Homo
ergo ex semine. Esto. In semine hominis,
hominis ratio inest seminaliter, ut iam est
dictum, et actu seminali. Sed hic actus im-
perfectus est. Quia ratio illa actu quidem


pagina successiva »
 
p. II, 26r