BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Tristia » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. III, 31v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


diens. Et unum, et idem cum eis factus, alte-
ritate quadam ineffabili, alter ab eis evasit,
atque ideo, ex ea cum patre, et filio identitate
exiit. Ita enim cecinit Zoroaster:
Μὴ δὲ προηλθεν, ἀλλ’ ἔμενεν ἐν τῷ πατρικῷ βυθῷ.
“Neque exiit, sed mansit in paterno profundo.”
Imo ipse, eadem illa fuit in filium, et patrem
conversione, et amore, factus est intellectus,
sed secundus. Cui, inquit:
Πάντα ἐζετέλεσε πατὴρ καὶ νῷ παρέδωκε δευτέρῳ.
“Omnia perfecit pater, et intellectui tradi-
dit secundo.”

Quaecumque ergo habebat pater, in filium
sunt ab eo transfusa, iam distincta in unitates,
in essentias, in vitas, in mentes. Eadem haec
a patre per filium, sunt in spiritum susa, iam
etiam distinctiora, et ad exitum ex profundo
propinquiora. Sed haec suo loco. Num quae
de intellectu supersunt conficiamus.
Duobus Mentis, et Intellectus nominibus
rem eandem significamus: quam Graeci no-
minum ditissimi, non nisi uno νοῦν habuerunt
nominare. Intellectus omnium confessu in-
telligit. Et nisi intellectus esset, non intellige-
ret, et nisi intelligeret, intellectus esset mini-
me. Munus ergo eius proprium, et opus, est
intelligere, et intellectio. Haec nulli dubia.
sicuti neque hoc, Intellectionem, cognitio-
nem esse quandam. Cognitio autem quid
nam sit, quis nam philosophorum explicavit?
Dicamus non aliquid, tum de cognitione in
genere, tum de praestantissima cognitionum,
intellectione. Unde aliae derivantur cognitio-
nes omnes.
Cognitio igitur quid nam est sui natura?
Videtur sane, non aliud quid esse, quam con-
versio, et intensio cognoscentis in cognosci-
bile, studio veritatis adipiscendae. Haec quidem
cognitio est, in universum. Prima autem co-
gnitio est in intellectu primo. Quia hic pri-
mus omnium, amore veri intenditur in co-
gnobile. Per quam intensionem factus est in-
tellectus, et actum intelligendi est consecu-
tus. Nam cum essentia illa primaria, in se ita
sit unita, ut nullo modo a se secernatur, sit
ut id quod ab ea prodit, discretum sit ab ea, et
secundo ab ea gradu distans. Quod cum in se
iam consistat, et se ipso circumscriptum, in se
ipso in causam suam quasi ad remedium suae
discretionis convertitur, et ab ipsa veritatis
fulgore oppletur. Atque ita primus fit intelle-
ctus. Tum cognitionis suae oculum, in se pri-
mum intendens, ut contemplatione eius a
quo prodiit, in illud redeat. Et illud, quan-
tum in iam discreto fieri queat, in se reducat,
adnititur. Atque ita sit, ut cognitio, nihil sit
aliud, quam Coitio quaedam, cum suo cogno-
bili. Unde facile, e coitione, in cognitionem
nomen est conversum. Graecis vero est forte,
γνῶσις cognitio quasi νέα γένεσις, nova genera-
tio, et νόησις, νόεσις intellectio, reditus sit qui-
dam in ipsam essentiam. Sed haec etyma, a re
non distantia, sunto satis. Res vero ita se ha-
bent, ut γνῶσις cognitio, et νόησις intellectio,
hanc habeant notionem, ut utraque sit, redi-
tus eius quod prodiit, ad id, unde venit. Et
quod a causa sua quasi abiit, egeat ad eam re-
dire. In quo quidem eius reditu, non abolet
distantiam eam, qua a causa sua, ente distat.
Sed ipsum quod distat, qua distat, in id redu-
citur, a quo prodiit, et a quo distetit. Itaque
cognitio, dum cognoscens in cognobile, qua
si suppetias petens vertitur, et in ea conversio
ne illustratur, dici potest collustratio quaedam,
et luminis a cognoscibili, in cognoscens immis-
sio, et infusio, talis ut ei essentialis fiat. An ve-
ro potius, per hoc quidem fit cognitio: sed
ipsa forte non hoc est? Quid igitur patitur co-
gnoscens, quando nondum cognoscit? An for-
te cupit, ipsum cognobile, ut eo indigum? At
quid nam est hoc cognoscile? Ens forte est.
Sed forsitan non qua ens, cognoscile est. Ens
enim qua ens, tantum est. Cognoscile vero,
in ente, forte est aliud. Vel fortasse hoc illi in-
est, non tamen quo differant, adhuc est notum.
Forsitan hac methodo noscetur. Ens est hypo-
stasis sive substantia. Cognoscibile vero est eius
claritudo. Nam et in materialibus formis,
idem videtur evenire. Aliud enim est substan-
tia, aliud est sensibile. Hoc enim ab illa veluti
efflorescit: et ei, usque ad sensum praelucet.
Sic et entis claritudo est flos quidam inde
enascens, et splendor qui et praelucet, usque
in cognoscens. Eique sursum intenso occur-
rens inditur, et ipsum perficit, et cupiditatem
eius, luminis proprii repletione saturat. Intel-
lectus ergo, non cognoscit ipsum ens, sed eius
efflorescentem claritatem. Vel etiam ens co-
gnoscit, sed per eius claritatem, et per id quod
in ente est cognoscile. Appetit quidem intel-
lectus ens ipsum, et ad id redire nititur, ut
cum illo coeat, et illud coeat secum: unde
coitio fiat, et cognitio. Adipiscitur autem id,
qua cognoscile est. Forte et appetitio haec di-
cenda est fieri, per cognoscile ipsius. Hoc con-
sessum esto. Consecutio, et adeptio entis, cogno-
scenti intellectui sit, qua est cognobile. Haec
aut claritudo, non nisi a mente percepta quid
nam fuerit? Nam per ipsam cognosci diximus
ens. Ens aut ipsum, non per se cognosci. An ve-
ro, verum fuerit, hanc claritudinem, effluxum atque
emanationem quandam esse ab ipso ente. A quo
ita effluit, sicuti a sole lumen hoc circumter-
raneum effluit. Et sicuti quis, solem ipsum
intuens per claritudinem suam non super-
ficialem tantum intuetur, sed totam, quae


pagina successiva »
 
p. III, 31v