Patrizi, Francesco
Nova de universis philosophia
ret se scire ullo, quam a se ipso. Neque per
coniecturam sciet. Neque scientia eius dubia
erit, neque ambigens. Neque ab alio audiet,
aut addiscet. Neque per syllogismus scientiam
aquiret, neque per demonstrationem, aut a-
liam ullam
argumentationem. Haec enim quo-
niam in se dubiae sunt, aliunde alia
quaerunt,
asciscunt, ut certitudinem aliquam vel fi-
dem maiorem
nasciscantur. Quae si intelle-
ctus quaereret, vel dubius esset, vel
ignorans.
At impossibile est, Mentem, vel amentem esse,
vel dementem. Mentis enim defectum pate-
retur, et a sua essentia
recederet. Sed Mens, ne
humana quidem, dum mens est, quicquam pa-
titur, quo a se ipsa
habeat, et demens fiat. Neque,
sit dubia, vel amens. Si amens non sit, nec de-
mens ipsa mens,
ipse intellectus, nec divinus,
nec humanus, intellectus primus omnium,
conditor intellectuum aliorum, in ignoran-
tiam non cadit. Non
ignorando, semper eum
scire est necessarium. Si semper scit, semper
actionem suam peragit, intellectionem scili-
cet. Semper ergo
intelligit. Si semper intelli-
git, semper sua intelligibilia habet
praesentia.
Ergo ea in se habet. Nam si extra se alibi es-
sent, quando, vel quo
modo, eis occureret?
Vel se eis occurrisse sciret? Si eis non occur-
reret, ab intelligentia
cessaret. Si ab hac cessa-
ret, non intelligeret. Si non intelligeret,
intel-
lectus amplius non esset et in ignorantiam
caderet. Et si quando tamen eis occurreret
extra se positis, idola rerum, et non res ipsas
perciperet. Quae enim extra intellectum sunt,
idola rerum sunt. Et ideo cognitio eius, opi-
net non scientia. Et
saepe ideo fallere-
tur, et falsum diceret, et se se, et alios
decipe-
ret; et vera mens non esset. Quibus rationi-
bus, vere Zoroaster cecinit:
Οὐ γὰρ ἂνευ νοός ἐστι νοητοῦ, καὶ τὸ νοητὸν οὖ νοῦ χω-
ρὶς ὑπάρχει.
Non enim mens est sine intelligibili et in-
telligibile non sine
mente existit.
Unde sequitur, intellectum, dum intelligit
impressiones nullas ab extraneis recipere, aut
ti. Nam cum ipse intellectus primus, omnia
sit entia, nisi ipsa intelligat non est amplius
intellectus. Concludendum igitur verum in-
tellectum, omnia
intelligibilia, non modo
haec, modo non illa, semper intelligere. Om-
nia inquam sibi
insita, (nulla autem sunt ei
non insita) ne scilicet eorum obliviscatur; ne-
que aliunde quaerat,
quae intelligere et scire
debeat. Neque ut veritas sit in ipso. Sed sit
ipse veritas ipsa. Neque entia disperdantur,
aut extra illum dispersa iaceant. Sed in eo se-
dem habeant, et
vivant, et intelligant, tum
ipse, tum entia, quae in eo sunt, singula et om-
nia. Et totum simul,
singulisque suis partibus.
Unus sit intellectus, quot sit entia in ipso
consistentia. Hoc est, omnes unitates,
omnes essentiae, omnes vitae, omnes in-
tellectus, omnesque
ipsorum proprietates.
Atque ita primus intellectus, entia omnia e-
rit, et entia omnia
erunt id, quod ipse est. Et
quia entia sunt, ordinibus distincta ordo en-
tium omnium ipse erit.
Et in se ordines ha-
bebit omnes. Quia vero, entia per unum
cuique essentiale, id sunt, quod sunt: ipse om-
nia illa una; rerum
omnium essentialia, in se
habebit; imo ipse ipsamet erit. Et quia omnia
haec una, a sua propria quaeque unitate pen-
dent, in eo erunt
omnium rerum unitates.
Imo ipse omnes erit. Has Chaldaica Theolo-
gia, principia, et
fontes, et Ideas, ὰρχὰς καὶ πη-
γὰςappellat: ipse in se habet rerum omnium
principia, et fontes et Ideas. Imo ipse, illa ipsa
erit. Ideas illas inquam omniformes, quas
παμμόρφους appellat, uti vidimus Zoroaster.
Et quae ut idem ait:
Πηγῆς μιᾶς ὐποπτᾶσαι, ἐξέθοραν,
πατρόθεν γὰρ ἔην, βουλή τε, τέλος τε.
“Fonte ab uno volantes, exilierunt.
A patre enim erat, consiliumque, finisque.”
Proxime ergo a patre prodierunt ideae, quae
unitates ac fontes, et principia rerum sunt, re-
conditae omnes in
primissima ac regina, alia-
rum omnium unitate. In qua tamen, ut ait:
Ἐμερείσθησαν, νοερῷ πυρὶ μοιρηθεῖσαι
Εἰς ᾄλλας νοερὰς
“Partitae sunt intellectuali igne divisae.
In alias intellectuales.”
Quasi primarum harum: pedissequas et mi-
nistras, entibus
proximiores. Sunt etiam di-
visae inter se, secundum rerumque, quarum
exem-
plaria sunt, proprietates. Vel potius res ipsae a
suis quaeque fontibus per eorum, proprie-
tes quam inde tulerunt.
Ita enim subnectit:
Κόσμῳ γὰρ ἄναξ πολυμόρφῳ
Προὔθηκεν νοερὸν τύπον ἄφθιτον. οὗ κατὰ κόσμον
Ιχνος ἐπειγόμενος μορφῆς, καθ'ἃ κόσμος ἐφάνθη
παντοίαις ἰδέαις κεχαρίσμενος.
Mundo enim Rex multiformi.
Proposuit intellectualem typum incorru-
ptum, cuius ornatu.
Vestigium induxit formae, per quae mundus
apparuit.
Omnimodis ideis gratiosus. Et addit:
Ὧν μία πηγὴ, ἐξ ἧς ροιζοῦνται μεμερισμέναι ἄλλαι.
Quarum unus est fons, ex quo rotantur;
partitae aliae.
Fons autem hic unus in quo radicantur
unitates omnes, et ex quo rotantur omnes,
inter se per proprietates suas distinctae, et pri-
maria illa unitas.
Quae si omnia habet, quae
habet, quae habet genitor, omnes unitates,
pagina successiva »
p. III, 32v