BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Gellius, Aulus - Noctes Atticae » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. III, 33v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Panarchias
Liber Sextusdecimus
An Deus Pater sit intellectus.


Quid potuit esse causae, cur
Zoroaster non est ausus,
Deum patrem, intellectum
appellare? An forte, ne qui
primus omnium sui natu-
ra esset, ipse tertium face-
ret? Haec prorsus causa fuit.
Nam si paterna Monas, prima omnium est,
eam sequatur δύναμις, potentia patris, et hanc
πατρικὸς νοῦς, paterna mens; procul dubio, si
patrem, mentem appellasset, secundi aut ter-
tii proprietatem, primo tribuisset. Idem, alia
quoque evenisset ratione. Nam cum ipse res
superas in tres ordines distinxisset mentis iussu.
Εἰς τρία γὰρ νοῦς εἷπε πατρὸς τέμνεσθαι ἅπαντα
οὐ τὸ θέλειν κατένευσε, καὶ ἤδη πάντα ἐτέτμητο.

In tria enim Mens dixit patris, secari omnia
cuius velle assensit, et mox omnia sunt secta.

Haec autem tria sint rerum superarum tres
ordines, primus τῶν νοητῶν, intelligibilium, se-
cundus τῶν νοητῶν καὶ νοερῶν. Intelligibilium si-
mul, et intellectualium. Tertius τῶν νοερῶν, in-
tellectualium, Pater qui tantum intelligibilis
est, fuisset, vel secundi ordinis, intelligibilium
mul, et intellectualium, vel tertii intellectualium.
Quam confusionem ordinum divinitas, uti
perfectissima, nequaquam vel patitur, vel pati
potest. Hos tres ordines, Platonici Magni, ab
Ammonio Sacco profecti, Plotinus, Porphy-
rius, Amelius, Theodorus Asinaeus, Iambli-
chus, Syrianus, Proclus, Hermias, Damascius,
Olympiodorus, sunt ad ammusim secuti. Et
Deum Patrem, supra intellectus omnes sta-
tuerunt. Quod ante eos, Divus Dionysius A-
reopagita, multis locis fecerat. Et Ioannes Da-
mascenus fecit. Hermes autem vir ingens,
Patrem Deum, uti vidimus, saepe in Poeman-
dro mentem nominavit. Postea tamen libel-
lo de Mente communi, et alio de intellectio-
ne, numquam id repetiit. Neque ullo ex his,
aut aliis locis, quid mens esset explicavit, ne-
que vires, aut actiones eius exposuit; neque
genera distinxit. Trium tantum Mentium sa-
tis habuit mentionem facere; et mundi, ab eis
factum opificium enarrare. Moses vero, qui ve-
tustate proxime Hermetem sequitur, toto Pen-
tateucho
, non videtur Mentis mentionem fe-
cisse ullam. Profectae alii, non aliam, quam hu-
manam, ut apparet agnoverunt, ut in eo loco.
Equus, et mulus, quibus non est intellectus.
Inter Graecos vero sapientes, vetustissimus
fuit Orpheus, qui cognomento, Theologus est
appellatus, si quid de mente in Sermone Sacro
dixit, in quo xxiiii rhapsodiis universam, et
intelligibilis et sensibilis mundi fabricam ce-
cinit, id totum sub fabulis fuit. Et id ipsum to-
tum periit. Aglaophemus, Orphicorum sa-
crorum in Lebethris Thraciis, quae patria Or-
phei fuerit, post DCXL annos Antistes, nihil vi-
detur, vel scripsisse, vel Pythagoram, qui eius
auditor fuit, de mente docuisse, quod memo-
ria extet. Pythagorae veroSacer Sermo, integer
periit, sicuti et alius eiusdem liber ad Abaton
scriptus, quos Proclus celebrat. Periit quoque
Arignotes eius filiae Sacer Sermo alius, et alius
item Cercopis eius auditoris. Perierunt deni-
que omnes tot numero Pythagoreorum libri,
praeterquam libelli duo de Natura, alter Timaei
Locri, alter Ocelli Lucani, et Archytae senioris
Categoriae. Supersunt multa Politica, et Ethica
fragmenta
, fere divina. De quibus, quidquid
Plato, quidquid Aristoteles de moribus, aut
Republica scripserunt, eruta sunt clarissime. De
Mente tamen, tot ac tanti viri, quid senserint,
aut scripserint extat nihil. Plato quoque
haud multa de Mente est philosophatus. Sed


pagina successiva »
 
p. III, 33v