BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Caporali, Cesare - La corte » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. III, 34r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


ea de Zoroastri fontibus derivata, divine
protulit. Aristoteles vero, totam de mente
scientiam et confudit, et corrupit, intelle-
ctibus inductis variis, et inter se discordibus.
Quorum praecipuus is est, quem ait de foris
venire. De quo, si quis, eum, aut suos interroget,
unde veniat, aut quo modo? Responsum, aut nul-
lum audiet, aut nulla fultum ratione. Deinde
alios quosdam invexit, agentes, passivos, pos-
sibiles, materiales, in potentia, in habitu, in
actu, theoricos, practicos. Neque tamen tot
intellectibus, intellectum distinxit a ratione,
a dianoea, ab opinatrice, a phantasia. Sed quod
peius est, tam magnus philosophus, intellectum
avibus quibusdam, et brutis tribuit. Et is idem,
Deum motorem illum primum suum, intel-
lectum, et nominat et facit. Tam magnis
saltibus, in sua philosophia natura saltat.
Cumque tot faceret intellectus, nullius ta-
men naturam, aut vires, aut actiones explica-
vit. Ex qua confusione partim, partim silen-
tio, factum est, ut nemo, quantumvis magnus
eius interpres, quicquam huius rei clare, vel
intellexerit, vel docuerit. An vero Theo-
phrastus aliquid de intellectu scripserit, com-
pertum non habemus. Quaecumque vero Pla-
tonici supra citati, de mente scripserunt, divi-
nitus sane videntur scripta fuisse. Scripserunt
autem tam multa, ut dogma hoc totum, de
intellectu, ipsorum videatur esse proprium.
Id autem ex primis Zoroastri fontibus, brevi-
bus quidem illis, sed divinis videntur hausis-
se. Sunt enim apud ipsum non solum tres or-
dines, quos vidimus, sed natura Mentis ple-
ne quasi explicata. Cuius aliquid, quod in
oraculis eius extat, recenseamus. Is ergo intel-
lectum unum, etiam intelligibilem esse dicit,
hoc oraculo:
Καὶ τοῦ ἑνὸς νοῦ, τοῦ νοητοῦ.
Et unius intellectus, qui est intelligibilis.
Is aut primus est intellectus. Qui veluti caput,
et fons mentium aliarum, et productor est. Om-
nis enim multitudo, in quoque rerum ordine,
est ab uno. Est aut hic intelligibilis sibi, et ipse
se ipsum intelligit.
Οὐ γὰρ ἄνευ νοός ὲστι νοντοῦ, οὐ χωρὶς ὑπάρχει
“Non enim intellectus est sine intelligibili,
non seorsum existit.
Et hunc uti Deum omnis alius intelligit in-
tellectus”
, ait enim:
Τόν δε νοεῖ πᾶς νοῦς θεόν.
Quibus ipse sit νοητὸν intelligibile. Itaque
primus intellectus, Deus est, sibi primo, dein-
de aliis, intelligibilis. Qui itidem veluti cibus
est intelligentibus.
Τροφὴ δὲ τῷ νοοῦτι, τὸ νοητὸν.
“Cibus autem est intelligenti, ipsum intelligibile.”

Sunt aut haec, non de patre Deo intelligenda,
sed de intellectu primo, quem et potentiam
patris nominavit. Et de eo quem secundam men-
tem vocavit, et paternam. Atque haec est, simpli-
citer, ut Damascius exposuit, ἡ νοητὴ τριὰς. In-
telligibilis Trinitas, et τὸ ἁπλῶς νοἡτὴ, et simpli-
citer intelligibile, sub quo est alius ordo de
quo canit:
Τὰ μὲν ἐστὶν νοητὰ, καὶ νοερὰ, ὅσα νοοῦντα νοεῖται.
“Sunt vero intelligibilia, et intellectua-
lia, quaecumque intelligunt, intelligun-
tur.”
Haec aut sunt essentia, et hyparxi sua mentes.
Et intelligunt intelligibilia, ea, quae sunt supra
se: et ipsa quoque intellecta sunt, ab alio men-
tium ordine inferiore, qui est tantum νοερὸς, in-
tellectualis. Qui infra se ordinem alium men-
tium non habet, qui hunc intelligat, nisi intel-
lectum eum qui est ab animis participatus. Tres
igitur divinorum gradus fecit Zoroaster; idque
recta videtur fecisse ratione: duos extremos,
et quasi oppositos νοητὴ, intelligibile, et νοερὸν
intellectualem, et utroque; medium utriusque;
extremi participem, νοητὴ καὶ νοερὸν, intelligibi-
lem et intellectualem. A primo ergo illo intel-
ligibili, et secundus processit ordo, et tertius.
Inquit namque:
Αῤχὴ πάσης τμήσεως, ἡ δὲ ἡ τάξις.
“Principium omnis sectionis hic ordo est.”
Sectionem vocans, secretionem ab intelli-
gibili, et progressionem. Quod declarans
ait:
Η‘ νοητὴ, πάσης τμήσεως ἄρχει.
“Intelligibilis (ordo) omnis sectionis prin-
cipium praebet.”
Ab intelligibili enim pater-
noque profundo. (Id enim tantum est intelligi-
bile) omnis sit sectio, et secretio in alia. Neque
enim decens erat, ut producta, eadem hyparxi,
et dignitate cum producente essent. Ergo a
primo ordine, profectus est ordo secundus.
Non tamen ita, ut profundi nihil retineret.
Ideo, et ipsum, intelligibile est effectum, sed
in noeron intellectuale vergens. Atque iterum
hic facta est sectio alia, intellectualis tantum
ordinis, qui secundo esset inferior. Sed et
hic triplici ordine fuit distinctus, ut mox pa-
tebit. Post quos ordines, est intellectus ab
anima participatus. Extra quem sunt illa pri-
ma. Ait enim:
Μάνθῃανε τὸ νοητόν, ἐπεὶ νόου ἔξω ὑπάρχει.
“Disce intelligibile, quoniam extra men-
tem extat.”

Extra mentem, inquit, tuam, quae est a priore
mente participata, in qua sunt vera intelligibi-
lia, extra mentem tuam. Idque intelligere
oportet.
Ἐστιν τι νοητόν, ὁχρή σε νοεῖν, νόου ἄνθει.
“Est quoddam intelligibile, quod oportet
te intelligere mentis flore.”


pagina successiva »
 
p. III, 34r