Patrizi, Francesco
Nova de universis philosophia
Nam si adniteris tota eum mente conci-
pere, nihil efficies.
Εὶ γὰρ ἐπεγκλίνη, ὤς ἂν νοῦς, κᾳκεῖνο νοήσειν ὤς
τὶ νοῶν, οὐ κεῖνον ν
οήσεις.
Nam si adniteris, tamquam mens, illud intelligere.
Ut quid intelligens, illud non intelliges.
Et rationem reddens, subdit:
Ἔστι γάρ ἀλκῆς ἀμφιφαοῦς δύναμις
Νοεραῖς ἀστράπτουσα τομαῖσι.
Est enim roboris circumquaque fulgentis potentia.
Intellectualibus refulgens sectionibus.
Est inquit secundae hypostaseos potentia,
quae suae, et secundae mentis sectionisbus re-
fulget
intellectualibus, quas diximus, ita
circumquaque lucida, ut eam nequeas perspi-
cere mentis vi, ac
intensione.
Οὐ δὴ χρὴ σφοδρότητι νοεῖν τὸ νοητὸν ἐκεῖνο
ἀλλὰ νόου ταναοῦ ταναῇ φλογὶ.
Non sane oportet nixu acri intelligere in-
telligibile illud.
Sed mentis protensae, protensa flamma.
Non nixu, inquit, virium mentalium. Sed
mentis protensae, protensa flam-
ma, et lumine protenso per res
creatas. Nam-
que alibi dixit:
Δυὰς γὰρ παρὰ τῷ δὲ κάθηται, καὶ νοεραῖς ἀς ρστ-
πτει τομαῖς.
Καὶ τὸκυβερνᾷν τὰπάντα, καὶ τάπτεινἓκαςτον, οὐταχθὲν.
Duitas enim apud eum sedet, et intellectua-
libus fulget
sectionibus.
Et gubernare cuncta, et ordinare, quod non
est ordinatum.
Duitas scilicet ab uno producta, quae cum
eo triadem facit. Quae intellectualibus fulget
sectionibus. Quia quae in ea sunt omnia, sunt
distincta, et quae inde per illius generativam
potentiam, secernentur, et ea regit, et in or-
dinem redigit. Per quae
poteris mentem ex-
tendere, et per ea ad eum ascendere, iuxta
illud Apostoli:
“Per ea, quae facta sunt, intellecta conspi-
ciuntur.” Intellecta
autem sunt per intellectum.
Quae quidem tuae mentis flamma, omnia men-
surat, praeterquam
intelligibile. Subdit enim:
Ταναῇ φλογὶ, πάντα μεδτούσῃ πλῆν τὸ νοητὸνἐκεῖνο.
Protensa flamma, cuncta metiente, praeterquam
intelligibile illud.
Χρεὼ δὴ τοῦτο νοῆσαι εἳ γὰρ ἐπεγκλίνης
Σὸν νοῦν, κᾳκεῖνο νοήσεις οὐκ ἀκτενῶς.
Oportet sane, hoc intelligere. Nam si in-
clinaveris.
Tuam mentem,
etiam illud intelliges abunde.
Si mentem tuam inclinaveris humiliter
neque vi volueris ipsum agnoscere, ipsum quo-
que intelliges
abunde, per res creatas. Nihil
enim, ut Hermes vere est philosophatus, aut
occultius in sua natura est; aut per res crea-
tas, manifestius. Haec
igitur, in fragmentis to-
ta est Zoroastrica doctrina de intellectu. Quam
forte Pytagoras integrius in Assyria edoctus
est a Zabrato, et in Graeciam attulit, et cla-
rioribus suis tradidit.
Quam forte a iuniore
Archyta habuit Plato. Sed latenter eam scri-
ptis suis inservit. Seu
potius eius semina, huc
et illuc ita iecit, ut vetustiores interpretes
sui, vix vel viderent, vel agnoscerent. Do-
nec sub Marco Aurelio
philosopho, Iuliani duo,
pater ac filius, Chaldaei, Zoroastri oracula, e
sua lingua, in Graecam verterunt. Quae postea
in manus venerunt Ammonii Sacci, Alexan-
driae, ob pauperiem
baiuli. A quo sicuti olim
Athenis a Socrate statuario, omnis fluxit phi-
losophia divina fluxit
quaedam, et inaudita sa-
pientia. Per quam, coactus est Divus Augustinus
fateri, Platonicos, quos philosophorum nobi-
lissimos saepe
appellat, mutatis pauculis, Chri-
stianos fieri posse. Aperuit Ammonius,
Ale-
xandriae scholam, eo tempore, quo Clemens
Alexandrinus floruit, circa Christi annum CC.
Et praeclarissima ingenia ad se audiendum tra-
xit, Origenem
(quantum virum), Plotinum, Erennium,
Olympium, et alios plurimos. Plotinus eum secu-
tus, sua scripta
mente illius replevit. Quod, et
Amelius et Parphyrius eius discipuli, et horum
auditores Theodorus, et Iamblichus, Platoni-
corum omnium, ut
videtur, maximus. Qui Zoroa-
stri oracula XXX forsan libris exposuit.
Dama-
scius enim ut iam dixi, XXVIII citat. Quae et
eius discipulus Syrianus, et huius, Proclus, co-
mentariis
illustrarunt, et iis saepe pro praesen-
ti, tamquam firmissimis sunt usi
fundamen-
tis. Sed haec quidem de intellectu historia,
ad nostram philosophiam, nec multum vi-
detur pertinere, neque
ab ea aborrere mul-
tum. Sed in eam libuit excurrere, ut tota de
Mente, et origo et praestantia fieret notior,
quam hactenus fuerit. Ad propositam ergo quae-
stionem
regrediamur. Utrum Deus pater sit, in-
tellectus. Diximus autem a
Zoroastre, a quo
omnis de intellectu fluxit sapientia, Deum
patrem numquam intellectus nomine, fuisse
appellatum, sicuti neque a Platone, neque a
Platonico magno, quo ante nominavi, ullo.
Divus vero Dionysius, qui annis circiter C eos
praecessit, idem visus est sentire, et hoc plus
de tota pronunciavit Trinitate.
Ὕπὲρ νοῦν καθόλου, καὶ οὐσίαν ἵδρυται.
“Super Mentem in universum, et essentiam
est constituta.”
Et alibi:
Τὸ μὲν ὕπερ νοῦν, καὶ οὐσίαν τῆς θεαρχίας κρύφιον.
“Archanum, id, quod est supra mentem.
Et essentiam, Deitatis principium.”
Aliis quoque locis pluribus eandem confirmavit
sententiam. Neque vero Ioannes Damascenus, qui
post Dionysium CCC post Ammonium CC
annis floruit, et tot numero Dei nomina
pagina successiva »
p. III, 34v