BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. III, 38r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia

Post quos fontes sunt Hyperarchii. Inde Azo-
ni, deinde Zonei. Post quos Angeli, deinde
Daemones: Heroes post illos. Post quos ni-
mae. Postremo mundus ipse corporeus.”

Sed alius quidam author, quem in Cypro
invenimus, et forte fuerit, Georgius Pleto:
qui et ipse, uti Psellus, aliquot Zoroastri oracu-
la exposuit, paulo aliter, rem hanc triadarum
refert. Nam post triadem Paterni profundi, in
qua ait esse, Patrem Potentiam, Intellectum,
haec subnectit:
Εἷτα ἐστὶν ἡ νοητὴ ἴυγξ, καὶ μετὰ ταύτην οἱ συνο-
χεῖς, ὁ ἐμπυριος, ὁ αὶθέριος, καὶ ὁ ὑλαῖος. Μετὰ
δὲ τοῦς συνοχεῖς, οἱ πηγεῖοι πατέρες, οἱ καλούμε-
νοι, καὶ κοσμαγωγοὶ. ὣν ὁ πρῶτος, ὁ ἁπαξ ἐπέκεινα
λεγομενος. Μεθ’ ὃν ἡ Ἑκάτη. εἶτα ὁ δὺς ὲπέκεινα.
Μεθ’ ὅν τρεῖς Ἀμειλίκτοι, καὶ τελουταῖος ὁ ὑπε-
ζωκὼς. Σεβονται δὲ καὶ πηγαῖαν τριαδ α πίστεως, καὶ
ἀληθείας, καὶ ἕρωτος.

“Deinde est intelligibilis Iynx, et post hanc
Synochus Empyreus, Aethereus, et Hylaeus,
Post Synocheas vero sunt Teletarchae. Post
hos Fontani Patres, qui vocantur etiam mun-
di ductores. Quorum primus is est, qui dici-
tur, semel trans. Post quem Hecate. Postea is
qui bis est trans. Post hunc, tres Amilicti, et ul-
timus, is qui Hypezocos est vocatus. Vene-
rantur quoque Fontanam Triadem, Fidei, et
Veritatis et Amoris.”
Habent etiam alios quosdam fontes, et fon-
tanos, ut idem author narrat. Solis scilicet,
sensus, iudicii, fulminis fontanas summitates,
et materiales, et ipsius animae, et fontanam ani-
mam, et addit:
Μετὰ δὲ τὰς πηγὰς λέγουσιν εἶναι ἀρχὰς. αἱ
γὰρ πηγαὶ ἀρχικώτεραι τῶν ἀρχῶν. Τῶν δὲ
ζωογονων ἀρχῶν ἡ μὲν ἀκρότης. Ἑκατη καλεῖται,
ἡ δὲ μεσοτης ψυχὴ αρχικὴ. ἡ δὲ περάτωσις ἀρετὴ
ἀρχικὴ.

“Post vero fontes, aiunt esse principatus.
Fontes enim principaliores, sunt principati-
bus. Principatuum vero vivigenorum, sum-
mitas Hecate vocatur. Medietas vero Anima
principalis, Extremitas virtus principalis.”
Utroque hoc nomine, fontium, et princi-
patuum usus est Divus Dionysius non semel, imo
in tertia Diade idem nomen ἀρχῶν principa-
tuum habet. Post quos Archangelos ponit.
quorum non ignarifuere Chaldaei. Idem enim ait:
Φασὶ δὲ καὶ ἀρχικὸν ἥλιον, ὑπὸ τῆς ἡλιακῆς πηγῆς,
καὶ ἀρχαγγελικὸν.

“Dicunt etiam Principalem solem, a solari
fonte; et Archangelicum.”
Sed et Orpheus Angelos nominavit.
Σῶ γὰρ ἐν θρόνῳ πυροεντι παρεστᾶσι πολύμοχθοι
Αγγεγοι.

“Tuo enim Throno igneo adstant multila-
bori Angeli.”
Sed Dionysius ait alicubi:
Τῆς μιᾶς καὶ ἁπλῆς. καὶ ἀεὶ ὡσαύτως ἐχούσης, καὶ
ὑπερηπλωμένης πηγαίας ἀκτίνος.

“Unius et simplicis, et semper eodem mo-
do se habentis et superextensi fontani radii.”

Fontium vero et principatuum, etiam Zo-
roaster meminit in oraculis:
Πάσαισ πηγαῖς τε καὶ ἀρχαῖς.
“Omnibus, et fontibus, et principatibus.”

Esse autem hos intellectus, hoc alio exprimit:

“Et intelligere, semperque manere impi-
gro verticillo
Fontesque et Principatus.”
Alio vero, et Synoches, et Hecatem nominat:
Ὅτι ἐργάτις, ὄτι ἐκδότις ἐστὶ πυρὸς ζωνφόρου.
Ὄτι καὶ τὸν ζῳηγόνον πληροῖ τῆς Ἑκάτης κόλπον.
Καὶ ἐπιπρρεῖ τοῖς Συνοχεῦσι ὰλκὴν ζηδώρον πυρὸς
Μέγα δυναμένοιο.

“Quia operatrix, quia largitrix est ignis vi-
tiferi.
Quia et vivigenum implet Hecates sinum
et influit Synochis robur vividonum ignis.
Magnipotentis.”

Et sane videtur Hecate esse unitas, et idea
virium, et viventium omnium. Sicuti Syno-
ches, sunt intellectus, qui ab Hecate accepto
influxu eius ignis, qui vitam donant, eamque
empyreo, et aethereo, et hylaeo mundo infun-
dunt, eosque et continent, et conservant, et
regunt, motumque vitalem eis largiuntur.
Quid autem sit Iynx illa intellectualis alio
oraculo declaratur, hoc carmine:
Νοούμεναι ἰυγγες πατρόθεν νοέουσι καὶ αὐταὶ.
“Intellectae Iynges a patre, intelligunt et ipse.”

Non quidem a patre primo intellectae, qui
intellectus non est, sed a patre suae Triadis. Nam
fontanos etiam patres uti vidimus posuere
quosdam. Et videntur Iynges esse ideae secun-
dariae inter intellectus. Nam de eis loquens
idem oraculum, ideas nominat:
Παντίῃς ἰδέαις κεχαρισμένος. ὥν μία πηγὴ.
“Omnifariam ideisgratiosus, quarum unus fons.”

Pletho, etiam Zonaeos, et Azonos declarat:
Εἰσὶ δὲ παῥ αὺτοῖς καὶ Αζωνοι Ἑκαται, ὣς ἡ τριεοδότις
ἡ χαλδαļκὴ, καὶ ἡ Κωμὰς. καὶ ἡ Ἐκκλυστικὴ. Ἀζωνι-
κοὶ δὲ παῤ αὐτοῖς θεοὶ, ὁ Σάραπις, καὶ ὁ Διόνυσος, καὶ
ἡ τοῦ Ὀσιριδος σειρὰ, καὶ ἡ τοῦ Ἀπολλωνος. Αὀζωνοὶ δὲ κα-
λοῦνται οἱ ἐυλυτως ἐν ἐξουσίᾳ ζῶντες, ἐνεξουσια ζόν-
τες τὸν ζωναῖς, καὶ ὑπεριδρυμένοι τοῦ ἐκφανῶν θεῶν.

“Sunt vero apud ipsos et Azonae Hecates, ut
est Triecdotis Chaldaica. Et Comas, et Ec-
clystica. Azonici vero apud eos Dii, Satapis,
et Dionysius, et Osiridis cathena, et Apolli-
nis. Azoni aut vocantur (quasi non praecincti)
qui libere in potestate vivunt. Potestatem
habentes in Zonas, et praesunt manifestis Diis.”


pagina successiva »
 
p. III, 38r