BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Tim » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. III, 39v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


re potest. Ergo servatur, ab incorporeo. Et
eo quidem toti sibi coextenso. Nam si aliqua
in parte, sibi non coextendatur, ea parte non conti-
nebitur, neque servabitur. Ut igitur totum ser-
vetur, servatore egebit, toti sibi extenso. Si
toti sibi sit coextensum, et intus, et extra erit
coextensum. Hoc autem nos dicimus, natu-
ram, toti corporis, quantitati, totique cor-
poris illius materiae coextensam. Natura au-
tem omnes proprias secum fert qualitates.
Easque per totum fundit corpus. De quibus
suo postea loco. Sed nunc breviter eas dici-
mus esse calorem, et humorem. Hunc quidem
partes corporis conglutinantem, illum vero
gluten in eo facientem, et conservantem.
Gluten autem in corporibus, unius, et Unio-
nis est minister. Duorum horum concors actio,
Sympathiam in toto corpore operatur. Di-
scors vero actio, Dyspathiam, Asympathiam,
et Antipathiam. Haec vero glutinis dissolutio-
nem, et molis totius solutionem, nisi ab
alio, in officio cuiusque contineantur, et fo-
veantur. Fotio autem haec fieri minime po-
terit, nisi a sovente, foventes vires hauriat
continue. Inexahustas ergo vires, necesse est
habeat, id quod continue fovet. Hoc autem
corpus esse nequit. Incorporum ergo erit ne-
cessario. Ille ni fallor.
“Spiritus intus alens, totamque infusa per
artus.”
“Mens agitans molem, et magno se corpo-
re miscens.”
Hanc, Naturam libet et licet appellare.
De qua Zoroaster cecinit:
Νώτοις δὲ ἀμφὶ θεᾶς, φύσις ἄπλετος ἠώρηται.
Ἄρχει δ'αὒ φύσις ἀκαμάτη, κόσμωντε καὶ ἔργων.
“Dorsum supra Deae Natura indefesa atto-
litur.”
“Imperatque natura indefesa, mundisque, ope-
ribusque.”
At Natura, Animae est progenies, eius ra-
dius in corpora infusus. Insidet ergo natura,
mundorum, scilicet Hylei, Atherei, et Empy-
rei: operumque, quae in eis ab ea fiunt, dorso.
Idque circa Deam, animam scilicet munda-
nam ait. De qua idem Zoroaster canit:
Αρδήν ἐμψυχοῦσα, φάος, πῦρ, αἰθέρα, κόσμους.
“Affatim animans, lumen, ignem, aethera,
mundos.”

Mundos scilicet hos tres sublunares, aethe-
ra coelestum, ignem, Empyreum, et lumem illud, quod
et ostendimus, et ostendemus amplius, in infini-
to spacio, infinitum. Quae quidem anima inquit:
Ψυχὴ γὰρ, ἡ κοσμήσασα τἢ μέγαν
Οὐράνον. καὶ κοσμοῶσα μετὰ τοῦ πατρὸς.

“Anima namque est, quae ornavit magnum.
Coelum, et ornat, simul cum patre.”
Cum patre scilicet productore suo intellectu.
Ψυχή πῦρ δυνάμει πατρὸς οὖσα φαεινὸν.
Ἀθανάτος τε μένει, καὶ ζωῆς δεσπότις ἐστὶν.
Καὶ ἴσκει κόσμου πολλὰ πληρώματα κόλπων.

“Anima ignis, potentia patris et relucens,
Immortalique manet, et vitae domina est,
et habitat mundi, multas plenitudines,
sinuum.”

Quae quidem cum intellectualis sit.
Νῷ μὲν κατέχειν τὰ νοητά αἴσθησιν δ’ ἐπάγειν κό-
σμοις.

Νοῦ γὰρ μίμημα πέλει. τὸ δὲ τεχθὲν ἔχει τὶ σώ-
ματος.

Μιγνομένων δ’ ὀχετῶν πυρὸς ἀφθίτου ἔργα τε-
λοῦσα.

“Mente quidem continet intelligibilia,
sensumque inducit mundis,
Mentis enim est imitamen, partum vero
habet quid corporis.
Mistisque canalibus, ignis incorrupti
opera efficit.”
Anima, inquit, mente sua participata con-
tinet intelligibilia. Sed mundis sensum indit,
et sensibiles eos efficit. Quoniam intellectum
patrem imitatur producendo, corpora nimi-
rum per radium, intellige, suum qui est natura in
corpora infusum, variis quidem viis, quas
canales appellat, instrumento caloris aeterni
omnia et operans et perficiens. Supra animam
sunt intellectus, quos ante commemoravimus
qui mundorum curam habent. Nam et a prin-
cipio mundos effecerunt. De uno ait:
Νοῦ γὰρ νόος ἐστὶν κόσμου τεχνίτης πυρίου.
“Intellectus enim qui est mundi artifex ignei.”

Sed factos etiam movent, nam alio inquit:
Καὶ τοῦ νοῦ, ὅς τὸν ἐμπύριον κόσμον ἂγει.
“Et intellectus, qui Empyreum mundum
ducit.”
Sed et movendo, etiam sustentant.
Ω πῶς, κόσμος ἐχει νοεροῦς ἀνοχῆας ἀκαμπεῖς.
“O, ut mundus habet intellectuales susten-
tatores, inflexiles.”

Et sustinendo custodiunt.
Ἀλλὰ καὶ φρουροὶ τῶν ἔργων εἰσὶ τοῦ πατρὸς.
“Sed et custodes operum sunt patris.”
Cathena ergo hac pulcherrima, et plus
quam aurea, Patris, Mentis, Mentium, Animae,
Naturae, corpora quae per se, nec constitui, nec
sustineri, nec contineri, nec conservari, nec
custodiri possunt uti ἑτερόστατα, et alistantia,
ab alio, et ab initio effecta sunt, et sustinentur,
et conservantur, necesse est ab intellectibus,
et animalibus et naturis, et efficiantur, et custo-
diantur, et conserventur, eo modoquo ante-
cedente libro est expositum, et quo ipsemet
Aristoteles coelos a mentibus moveri, et in
motu conservari, et haec inferiora omnia regi
tradidit, et ab iis quae supra coelos sunt esse, et
vivere omnibus venire docuit. Sed ut nullam


pagina successiva »
 
p. III, 39v