BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. III, 40r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


de his rationem reddidit sic nullam a Chaldaeis,
Peripatus exquirere debuit, quando sine ra-
tione, et causae redditione, non minus ipse
quam illi laborarit. Et tamen philosophus es-
se voluit. Patiantur ergo, et illos ratione pari
esse philosophos. Nos utrisque suppetias mo-
do ivimus, obstendendo, Mentem opificem,
influxibus superioribus Verbi, et Boni gra-
vidam factam, sterilem esse non potuisse, et
parere habuisse necesse, et parta contine-
re, et custodire, et servare, tum prima quae
a se prodierunt, tum quae a se longius proflu-
xerunt. Profluxerunt autem a se, entia prima.
A primis secunda. A secundis tertia, a ter-
tiis quarta. A quartis quinta. A quintis sex-
ta. A sextis septima. A septimis octava. Ab octa-
vis nona. A nonis decima: iis qui supra sunt ex-
positi modis. Quibus verissimum evadit illud
Orphei carmen:
Μήτου κρατερῆς ὑπ’ ἀνάγκης.
“Consilii a valida necessitate.”
Omnia, et facta esse, et contineri, et conserva-
ti, et alio item carmine:
Δεινὴ γὰρ Ἀνάγκη πάντα κρατει.
“Dura namque necessitas, omnia tenet.”

Id autem factum est, quoniam.
Πάντα ἐξετέλεσσε πατὴρ, καὶ νῷ παρέδωκε
δευτέρῳ.

“Cuncta perficit pater, et menti tradidit
secundae.”

Quae, proximus est rerum opifex. De prompsit
namque omnia pater de se, et per primam
mentem sibi consubstantialem, ea transmittens
secundae menti, quae et ipsa, ut docuit Hermes
erat Verbo, et Patri consubstantialis, tradidit.
Cur autem, et omnia, quae in se habuerat sum-
me perfecta per primam mentem tradidit se-
cundae? An ut et ipsa omnia haberet, et per
omnia perfecta esset? Ita profecto. Neque
enim ipsa, utrique consubstantialis carere ul-
lo potuit ente, ne carens, imperfecta relinque-
retur. Perfectissima ergo cum, et ipsa esset, ocio-
sa ne, et infoecunda esse, aut potuit, aut debuit?
Tradiderat ne ei pater omnia, ut ea tantum
haberet, et ut eis in se tantum frueretur, Dei-
tatis modo sibi sufficientissimo? Et postea se-
deret iners, et sterilesceret? An vero ut Dei-
tatis modo, et ipsa esset foecundissima. Ratio
sane dictat, ut foecundissima, et ipsa esset. Nam
si ὁμοουσίος consubstantialis est, cum Patre, et
Filio, cum eis erit etiam ὁμοδύναμος, καὶ ἱσοδὺν-
αμος
compotens, et aequipotens; eiusdemque
cum iis potentiae, et virium. Illi vero ut osten-
sum est, sunt omnipotens. Haec ergo erit
etiam omnipotens. Quod et ex Nazianze-
no etiam patuit. At si compotens illis, et
omnipotens, fuerit etiam cum illis ὁμοεργὸς,
καὶ ἰσοεργὸς
, cooperator, et aequioperator,
et coefficiens, et efficiens, sicut et illi omnia.
Quod Platonis auditor clarissime est contesta-
tus. Tria enim haec, ut saepe dictum est, essen-
tia, potentia, actio, tam arcte rebus in omni-
bus, et in principiis omnium maxime sunt uni-
ta, ut a se invicem divelli minime omnium
queant. Nam ubicumque essentia rei est, ibi
quoque est potentia. Quae ut iam docuimus es-
sentiae protensio quaedam est, et extensio. Ubi
vero potentia est, ibi necessario est, et actio,
vel in essentia, vel ex essentia. Nam haec pro-
tensio, et extensio tum potentiae est, tum
etiam essentiae. Necessario igitur, Mens se-
cunda, quia coessentialis sit Patri, et Filio,
compotens quoque, et cooperans illis erit, et
omnipotens, et omnia efficiens. At ubi ea
efficiet? In se ne, an extra se? Non in se qui-
dem, quoniam ea, a Patre, et Filio in eam
sunt tranfusa iam perfecta. Ergo extra se.
At non in eos, unde ea suscepit, et nulla pro-
ductio, sit versus supera. Ergo vel circa se, vel
infra se. Circa se quidem intellectus, de qui-
bus agebamus. Infra se vero, ea omnia quae
intellectibus hisce sunt natura, inferiora. Qua-
les anima, natura, qualitates, forma, corpo-
ra. Circa se quidem, an omnes intellectus, aut
quosdam. Et infra se itidem, an omnia quae
diximus modo, animas, naturas, et coetera,
an vero tantum quaedam? Si quaedam dica-
tur, inferemus, vel quia impotens, et sic non
omnipotens, contra demonstrata, vel quia
noluit, et entibus, quae promi poterant invi-
dit. At nulla in summum bonum cadit invi-
dia. Vel nesciit producere, et sic non amplius
mens. Si enim nescit, neque etiam intelli-
git. Si non intelligit, non est intellectus. Igi-
tur produxit omnia. Non in se, non supra
se, ut est ostensum. Ergo circa se, et infra
se. Nullus enim alius, aut fuit, aut potuit es-
se locus, quo entia, quae in se habebat pro-
meret. An ut iis omnibus exinaniretur? An
vero, ut omnia sua sibi retineret, alia suis si-
milia proferet? Ita prorsus, ratione quam
saepe commemoravimus. Omne producens
sibi similia producere, iis modis, qui sunt
iam explicati. Hoc ergo merito maximo,
quod circa se, et infra se omnia produxe-
rit, νοῦς δημιουργὸς Mens opifex ab Herme-
te est appellata. Non quod sola, sed quia re-
bus extra profundum condensis, proximior
fuit conditrix. Hanc autem, ut ita dicam,
omniscentiam, quia sit cum Patre, et Filio con-
substantialis, compotens, et coeffector, ne-
cesse est cum illis communicare, sicuti et illi
eadem ratione, quidquid habent, cum eo
necesse est communicare. At erant praeter-
quam omnipotentes, etiam infinitipotentes.
Igitur et haec Mens, sicuti omnipotens, ita etiam


pagina successiva »
 
p. III, 40r