BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 151

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


commodati, Sigea, igni, freta, lata! Quid ille qui e vestigio sequitur
duarum dictionum ab eadem littera incipientium convocalis so-
nus: «Arma amens capio»? An est, Parde, quod aures ultra exigant
tuae? Sed adhuc adverte, quaeso, admirabilem in iis verborunt
conquisitionem: votes illae ambae disyllabae clamor et clangor a
syllabis incipient rigidioribus, desinunt in horridis; illae alterae ri-
rum et tubarum, quae copulationem finiunt, in syllabis desinunt
subobscuris, obscuritas vero omnis horrorem incutit; quod idem
poeta servavit in illa tempestate, cum dixit:
«clamorque virum stridorque rudentum»;
quo in verso singulae dictiones versum constituentes litteram habent
asperam, qua multiplicata, horror quasi quidam gignitur loco illi
debitus. Ipsae quoque inclinativae particulae, dum accentus ad se
rapiunt, horrori etiam ipsi non parum adiungunt: «clamorque stri-
dorque»!
Quando autem properare numerus debeat et quomodo propera-
tio ipsa fiat, docet versus ille:
«Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis»;
cupiens enim poeta, artificiosissimus flammarum concremationisque
illius celeritatem numeric suis reddere, versum e dactylis struxit
coegitque dictiones celeritati perquam accommodatas. Quid? quod
ut strepitum quoque accensarum referret stipularum, selegit etiam
syllabas interstrepentes, quales sunt primae stipulae et crepitantis,
nulla arcessita collisione aut adhibita inclinante particula.
Rursus qua via sistendum sit et tanquam standum in acie, ha-
bent rei huius instar insequentes versus:
«Stabant orantes primi transmittere cursum»,
et:
«Tum demum adneissi stagna exoptata revisunt»,
et:
«Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra».


pagina successiva »
 
p. 151