BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 153

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius

Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
'Pars belli haud temnenda viris, iacet altus Orodes'.
Conclamant socii laetum, paeana secuti.
Ille autem expirans: 'Non me, quicunque es, inulto,
Victor, nec longum laetabere; te quoque fata
Prospectant paria acque eadem mox arva tenebis'.
Ad quae subridens mista Mezentius ira:
'Nunc morere; ast de me divum pater atque hominum rex
Viderit'
».

Quae igitur vocum varietas accentuumque fluctuatio his sit in
versibus ipsi videtis. Dicentem audivi saepius Senem hunc nostrum
quotiens locus incideret aliquis in quo sordescere posset oratio nu-
merique relanguescere, sustentandum illum esse crebritate accentuum,
non minus quam verborum delectu; quibus spondei quidem per-
mmuniti essent eosque veluti gravem armaturam primos statui in
acie oportere, inde dactylos summitti, qui tristitiam illam exhila-
rarent; quod ipse secutus esset in toto loco qui est de Pristice:
«Ipsi de rate turrigera aut e puppibus altis
Ferratis instant hastis iaciuntque tridentes
Pinnigeros; imo referunt sese icta profmido».

Nec multo post:
«Agmina perturbat vidcasque indagine in una
Urgeri armentum vasti aequoris. Ille trucidat
Ense ferox, hic sullata secat ossa securi,
Aut unco trahit ad litus praedaque superbus
Ingentis media tauros resupinat arena
».

Post etiam subdit:
««Hic latis strata in tabulis suffixave ad uncos
Ferratos duplici horrescunt pendentia dorso
Et squamosa rigent duris ad tergora pinnis.
Urbs ipsa armentum ad Nerei et spolia effera currit,
Ac montana ruit longe ad spectacula pubes
».

Extulit idem hic exilein sane rem solis quidem numeris, delectu
tamen verborum adhibito conquisitisque rebus aliquanto remo-
tioribus, imprimisque litterarum sonis, e quibus numeros et graves
et plenos elicuit:


pagina successiva »
 
p. 153