BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 154

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


«Ast Tingin, Bochique domos, habitataque Mauris
Tecta, deosque humeris coelumque Atlanta ferentem,
Insignisque auro et pomis radiantibus hortos
Hesperidum ac deserta siti Getula leonumque
Arva fame Mars armipotens et Scorpius ardens
Inspectant laeti coelo et sua iura tuentur,
Hic chelis, ille ense potens
».

Quid autem exilius quam quod dicturus erat, Getuliam
gitanam subiectas esse Scorpio? Afferam et alium locum si-
milem, cum dicturus esset Africam ac Numidiam Cancro esse su-
biectam:
«At Cancer noctisque decus Latonia virgo
Lotophagum sedes tenet et quos Bagrada saltus
Infidusque secat Cinyps et Punica late
Litora quaque vagus se solvit in aequora Triton
Et formidatas olim Carthaginie arces
Ac latebras, Masinissa, tuas cavaque antra leonum
».

Scimus etiam eundem ipsum fuisse solicitum eo do verso qui
est in Andromeda:
«Virginibus praeferre maris sese ausa suumque
Ostentans decus».

Sic enim initio scripserat, verum quod tristem iudicaret ac lugu-
brem materiam, tarditate potius numerorum quam festivitate
piosequendam esse, ab exordio praesertim ipso, commutatis dictio-
nibus, remoratus est celeritatem. Etenim, ut Aristoteles etiam asse-
verat, celeritas acumen soni gignit, tarditas gravitatem. Itaque,
subtracta inde dictione quadrisyllaba ac commutatis locis, collo-
cavit ibi dictiones disyllabas quidem duas adiecitque statim mono-
syllabam ac dixit:
«Ausa maris se virginibus praeferre suumque
Ostentans decus, aequoreas armare sorores
»,

quo factum est ut tenor ipse primi pedis, qui uno constabat ex ac-
centu ac fluitabat, altero statim adiecto substentaretur atque in-
gravesceret, siquidem e «virginibus» unus tantum consonabat ac-
centus, at «ausa», cum unum ex sese accentum efflet et quidem


pagina successiva »
 
p. 154