BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 158

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Affert autem raritas haec hiandi cum insequenti versu non sine au-
rium voluptate etiam dignitatem; nam et novitas delectat ipsa per
se et assultus ille hinc versum inchoantis, illinc torminantis vocalis
suam quoque vocalitatem auget, qui fit praesertim absque detra-
ctione, ut in illis:
«classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae
».

et:
«Talem dives arat Capua et vicina Vesevo
Ora iugo
».

In horum autem versuum commemoratione non possum non ridere
opinionem vel asseverationem potius eorum qui dicunt fuisse a
Virgilio scriptum: «vicina Vesevo Nola iugo», mutatum vero post
ob denegatam sitienti aquam. Neque enim Virgilius, qui Nolanum
plane agrum sterilem nosset minimeque triticum alere, sed milii
solius ac secalae feracem, inter fertiles eum numerasset Campano-
que coniunxisset, quin vicinam oram nominans campos innuit Acer-
ranos, qui sub ipsum iacent Vesevum occasum versus suntque fer-
tilissimi. Suos igitur numeros suorumque concentuum suavitatem
sequebatur cum scripsit: «vicina Vesevo / Ora iugo».
Collisio igitur vocalium, quam et contusionem et con-
cursum a re ipsa vocare possumus, fieri singulis in pedibus
eorumque concisionibus potest. Vocamus autem concisiones
ipsas pedum inter se complicationes; Graece nomen habent a nu-
mero syllabarum tritemimeris, heptemimeris, en-
neamimeris, eaque duobus fit modis, cum aut eaedem con-
currunt vocales aut cum diversae; ubi eaedem sese collidunt extru-
diturque e versu altera, ea tum ademptio tum extrusio
recte vocatur, non minus fortasse proprie explosio. Ipsum
autem concursum Cicero hiatum vocat et vocales ipsas dicit
hiare; at cum permanent neque truduntur loco boatum sunt,
e litteratoribus qui vocaverint, rectius utique complosio vo-
cabitur, quod e resultu geminetur sonus, ut in illo
«Ter sunt conati imponere Pelio Ossan».
Ipse vero resultus longe minor existit cum e diversis fit vocalibus,
ut: «Ionio in magno».


pagina successiva »
 
p. 158