BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 159

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Atque ego quidem, libere vobiscum ut loquar, praeterquam quod
Graecam habet imitationein affertque varietatem, quae per se ipsa
delectat et naturalis est, non videor cur a Latinis complosio magno-
pere sit probanda, cum vix delectet, nisi in iis quae a Graecis sunt
accepta, qualis ille versus: «Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae»,
et: «Dardanio Anchisa», et: «in Actaeo Aracyntho».
Raritas tamen ipsa et quam dixi varietas potest reddere illam
et venustam et suavem, suo tamen accommodatoque in loco, ac
verbis idoneis. Cum autem concursus fuerit in primo pede, ea e re
numerus ipse fit solidior, cum quadam etiam iucunditate, praeser-
tim ubi eaedem concurrunt vocales, ut: «Ille ego qui quondam»,
et: «Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu», et: «Illi indignantes
magno cum murmure montis
». At cum diversae vocales hiant, nu-
merus solidescit ipse quidem, non eadem tamen cum voluptate
audientium, ut: «Credo equidem nec vana fides», et: «Cuncta
equidem tibi rex
». Solidiorem autem stabilioremque numerum inde
fieri manifesto apparebit si dixeris «Cuncta quidemn tibi rex», qua
e re numerus ipse statim languescet.
Interdum collisione ex ipsa vel extruditur vel exciditur potius
integra syllaba vel eius bona pars, id est vocalis cum consonante
littera m, ut: «Postquam introgressi.», et: «Illum expirantem transfixo
pectore
»; item: «Illum et labentem Teucri». Ex hoc si detraxeris
et, deque altero ex, dixerisque: «Illum labentem Teucri», «Illum
spirantem transfixo pectore», curtum nescio quid aures statim offen-
derit. Hoc autem ideo dicimus quod non ubique collisiones ipsae
fiunt necessitate carminis, sed arte potius atque aurium obsequio,
id est numerorum gratia. Cur autem syllabae ex vocali et m com-
pactae deturbentur ubique nunc e versu (nam priscis illis seculis
non semper excludi esse solitum), versus ille Ennianus docet: «et
milia militum octo
». Videtur causae illud esse quod propter m ter-
minalem optusum nescio quid ac subobscurum sonent, quod aures
vix patiantur in fine vocum.
Itaque nec mirum est si e dictione «sed», quae olim fuit «sedum»,
dotruncatio facta est, quando populi quidam finalem m compluribus
e dictionibus sustulere. Quod ipse aliquot in monumentis summae
vetustatis animadverti, ut Beneventi in lapide, in quo scriptum est:
«  Infelix fatu prior debui mori mater». Et Telesiae: «  Mater
miseria hoc monumentu extruxit Olympias amens»,
in quibus


pagina successiva »
 
p. 159