BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


quadam praeditae et produci possunt et spatio enuntiari breviori.
His igitur in hunc modum explicatis, ad usum numerorumn venio;
qua in re nihil tam aut exigitur aut spectatur quam varietas; cum
enim omni studio fugienda sit satietas, ea ne sequatur varietas ipsa
praestabit. Complicationes autem sententiarum et nexus illi qui
tum sententias ipsas tum sententiarum partes ac membra connectunt
et insequentibus versibus per gradus quasi quosdam ductas eas
claudunt, ut nunc alterum nunc tertium versum catena quasi qua-
dam vinciant, assidua e continuatione vitium satietatis praecipue
afferunt; quae ut rarae ac suis quibusdam in locis terminatae de-
mulcent cures, sic e contrario continuatae ubi fuerint, satietate
afficiunt. Ponam versus aliquot e Proserpina Claudiani, poetae tum
summi quidem studii, tum magni etiam exercitatique ingenii, qui
sunt:
«Dux Herebi quondam tumidas exarsit in iras
Proelia moturus superis, quod solus egeret
Connubio sterilesque diu consumeret annos,
Impatiens nescire torum nullasque mariti
Illecebras nec dulce patris cognoscere nomen
Iam quaecunque latent ferali monstra barathro
In turmas aciemque ruunt contraque Tonantem
Coniurant Furiae crinitaque sontibus hydris
Tisiphone quatiens infausto lumine pinum
Armatos ad castra movet pallentia Manes
Pene reluctantis. Iterum pugnantia rebus
Rupissent elenenta fidem penitusque revulso
Carcere, laxatis pubes Titania vinclis
Vidisset coeleste iubar rursusque cruentus
Aegaeon positis auto de corpore nodis
Obvia centeno vibrasset fulmina motu.
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes
Ante pedes soliumque ducis fudere severam
Canitiem genibusque, suas cum supplice fletu
Admovere manus, quarum sub iure tenentur
Omnia quae serient fatorum pollice ducunt
Longaque ferratis evolvunt seeula pensis
».

His autem versibus auspicatus est singularis poeta enarrationem
sui carminis. Delectat autem carmen ipsum; nam et spatiatur li-
bere et constat sibi ipsi, quanquam in verbis prae se fert nimium
fortasse studium eorum conquirendorum. Exemplum tamen Vir-


pagina successiva »
 
p. 163