BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 165

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Quid? quod ubi connexionibus utitur, stat, ut: «Aeoliam venit» et:
«circum claustra fremunt».
Ille vero praetervolat suae tantum excursioni deditus, nullo hiatu
vel ad efferendam vocem, vel ad sistendum tenorem usus. At Virgi-
lius ad stabiliendum etiam numerum quaternos ad spondeos bis
divertitur, in altero versu explosionem adhibens: «Illum expiran-
tem transfixo pectore flammas
», in altero hiatu nullo usus: «Luctan-
tis ventos, tempestatesque sonoras
». Quid cum summisit: «Illi indi-
gnantes magno cum murmure
», et: «Ni faciat Maria ac terra»? Quan-
tum utroque hiatu addidit numerorum gravitati!
Quid? quod disyllabarum dictionum memor illarumque numero-
sitatis quater illos arcessivit in auxilium: nunc senos, ut: «Vela dabant
laeti et spumas salis aere ruebant
»; nunc quinos: «Circum claustra
fremunt, celsa sedet Aeolus
»; alibi quaternos, ut: «Quippe vetor fatis?
Pallasne
»; alibi ternos, ut: «secum Dea corde».
In delectu autem verborum ac selectione Virgilius iudicari po-
test et studiosus et prudens, at ille rancidum nescio quid videtur
sapere; verum de delectu ac structura dicere ocii est maioris ope-
raeque magis elucubratae.
Varietas igitur affert suum numeris ornaturum ac decorem eaque
paratur multis ac diversis modis, de quibus in universum praecipi
hoc a me potest, ne scilicet iisdem in numeris sit diutius consisten-
dum, quo satietas prohibeatur, neve aures longa de continuatione
fatigentur, quo vitio non pauci laborant. Particulatim autem attin-
gam complura, nam omnia, infinitum pene id esset, nec necessarium
iudico, quando via ipsa e paucis commonstratis satis patefiet, vobis
praesertim quibus studia haec sunt familiarissima.

Unisyllabae voces et inchoandis et finiendis versibus varietatem
afferunt numerorum, valideque illos sistunt si a spondeis foveantur,
auspicando praesertim versu; stabiliunt enim sonorem, qui emus est
in unius syllabae voce, quod Virgilius frequentissime servavit in
principiis enarrationum praecipue, ut: «Urbs antiqua fuit»; «Est in
conspectu longo locus
»; «Rex arva Latinus»; «Est specus ingens»;
«Est curvo anfractu vallis»; «Ut belli signum»; «Sic fatur lacri-
mans
»; «At regina gravi». Non quod non et dactylus recte et com-
mode iusta collocetur, ut: «Tu quoque littoribus nostris», et: «Mos


pagina successiva »
 
p. 165