BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 166

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius

erat Hesperio in Latio», et: «Nox erat et somnus», verum aures si
consulueris, stabilimentum illud soni ab ipso initio tanquam a fun-
damento firmiter iacto, nescio, quid amplius plenitudine delectat sua.
In fine quoque eadem collocatio, dum tamen sit rara, delectat
etiam varietate ipsa; praeponendus tamen est dactylus, qui eo
in loco idem habet instar ad tarditatem temperandam quam ad
moderandam in illo celeritatem spondeus; ibi tamen sequitur, hic
praeit, ut: «praeruptus aquae mors», et: «fractae, vires, aversa deae
mens
», et: «ruit oceano nox», et: «Divum pater atque hominum
rex
». Sed nec Lucretius est veritus spondeum praemittere, cum
dixit: «et ingrati genitoribus inventi sunt».
Eaedem quoque monosyllabae binae simul collocatae, maxime
post dactylicam aliquam properationem, numerosae sunt in me-
dio; sistunt enim tenorem, quem etiam varietate condiunt, ut in illo
«Monstravit caput acris equi, sic nam fore bello», et: «Praecipue
cum iam hic trabibus contextus acernis
», et: «Visa viri, nox cum
terrae obscura teneret
»; item: «Quae relligio aut quae machina belli?»
et: «Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent?».
In principio similem in modum, veluti ab ipso fundamento te-
norem stabiliunt, ut: «Quam tu urbem, soror, hanc cernes», et: «Nos
te Dardania incensa
», et: «Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus».
In fine quoque id praestant, ut dactylicam aliquam propera-
tionem contineant ac maturent pausam, ut: «Dardaniumque ducem,
Tyria Carthagine qui nunc
», et: «Manibusque meis Mezentius hic
est
», et: «Quam pro me curam geris, hanc, pater optime, pro me / De-
ponas
». Atque hic quidem versus et in principio et in fine atque in
ipso medio monosyllabis instructus est magna cum dignitate. Illo
vero quid blandius? cumque sit versus maxime artificiosus, sponte
tamen sua maxime etiam fusus apparet: «I decus, i, nostrum, melio-
ribus utere fatis
».
Duarum autem syllabarum vocibus suus ubique decor inest;
quae ubi binatim fuerint aut ternatim collocatae aut forte quater-
natim quinatimve, sive etiam senatim, sive inchoandis sive finien-
dis versibus sive intertexendis, mirum est quantopere delectent;
repellunt enim satietatem illam auribus tam improbe inimicam,
ut: «Monstra deum refero», et: «Thure talent arae», et: «Proiice


pagina successiva »
 
p. 166