BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 167

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius

tela manu, sanguis meus», et: «Et campos ubi Troia fuit, feror exul
in altum
», et: «Ipsa canas oro. Finem dedit ore loquendi», et: «con-
stituam ante aras voti reus extaque salsos
», et: «Procubuit subito et
coelum tonat omne fragore
», et: «Quid tum sola fuga nautas comi-
tabor
». Quid quod historici quoque voces huiuscemodi perlibenter
videntur fuisse complexi, ut Sallustius: «arma, tela, equi, viri, hostes
atque cives permisti
»?
Trium syllabarum verba ternatim collocata variant etiam nu-
meros, quadam cum moderatione, ut: «Taciti ventura videbant»,
et: «Croceo velamen acantho».
Qua in collocatione et textu si adhibeatur aut hiatus vocalium
aut explosio, non parum sibi gravitatis numerus ipse adiunget, qua-
dam etiam cum generositate, ut: «si omnis uno ordine habetis Achi-
vos
», et: «oculis Phrygia agmina circumspexit»; item et: «Troiae
supremum audire laborem
». In primis quoque carminis partibus adiu-
vat textura haec numerositatem, ut: «Mutemus clypeos Danaumque
insignia
». Quod si collirio inciderit tenorem utique, versus efferet,
ut: «Undique collecti invadunt», et: «gemini Atridae Dolopumque
exercitus
».
Huiusmodi autem dictiones binae ubi collocabuntur, non est
cur de his magna habeatur ratio, praesertim in principio, at ubi
quaternae, numerum bene implent, ut: «Lubrica convolvit sublato
pectore terga
», et: «Latonae tacitum pertentant gaudia pectus». Ma-
gnam vero generositatem prae se fert numerus quotiens primas,
medias et ultimas versus partes terna possederint trisyllaba, ut:
«Romanos rerum dominos, gentemque togatam», quem et contextum
et numerum nunquam meo iudicio satis digne laudare quisquam
poterit.
Licet etiam cum dignitate et aurium gratia implere, versum
quinque etiam trisyllabis, ut: «Talia narrabat relegens errata retror-
sum / Litora Achaemenides
». Tot vero trisyllaborum continuatio,
ni magno fiat cum delectu, versum reddet ignobilem; Virgilius ta-
men ne parte ex aliqua varietati deesset, protulit hunc: «Occurrit
veterem Anchisen agnovit amicum
», in quo praeter varietatis stu-
dium ac trium dictionum ab vocali a incipientium assonantiam,
nesciam quid insit quod iure laudetur.


pagina successiva »
 
p. 167