BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 168

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Inerit autem quod laudetur etiam vehementer si post duo tri-
syllaba tetrasyllabum collocabitur, ut:
«Currite ducentes subtegntina, currite, fusi».
Nec vero is sum qui negare ausim huiusmodi multa faciendis
versibus sponte sua ac pene fortuito occorrere, multo etiam plura
ex habitu exercitationeque, verum tempus ipsum et artifex rerum
harum est omnium et iudex. Itaque nec temere ah Horatio prac-
cipitur nonum premi in annum opus debere. Quid enim numero hoc
vel iucundius vel gravius:
«An Deus immensi venias maris et tua nautae»?
Qui cum sit constitutus primum e monosyllabo, inde disyllabo,
deinde duobus e trisyllabis, post sequatur disyllabum ibique sol-
vatur, deinceps exurgat rursus monosyllabum duobus cum disyl-
labis, fieri quidem potest uti similis eius versus sponte aliquando
sua proveniat; plures tamen vix repentinus ille impetus effundet,
quos longa quidem meditatio diuturniorque cogitatio et cura, quae
habitus ipsius artisque comites atque ancillae sunt, et saepius et
suo in loco construxerint. Quis enim domum omnem fortuito aedi-
ficatam aut navem dixerit? Num casus insequentem fecit versum
an ars diuturniorque pensitatio:
«Numina sola colant, tibi serviat ultima Thyle»,
qui constet e dactylico trisyllabo primum, tribus inde disyllabis,
post duobus e trisyllabis, item dactylicis, ultimo e disyllabo habeat-
que secum annominationem syllabarum, quae est ex primis, tibi
et Thyle, et ex media dictionis quae dactylum quintum constituit?
Dictionum quae e quatuor constant syllabis ea ratio habenda
est, ut neque ipsae mussent neque vastitatem faciant aliquam.
Virgilius eas libenter in quarto et quinto pede collocat, et sistunt
enim et implent numeros, temperantque celeritatem, si qua forte
antecesserit, ut: «tacitae per amica silentia lunae», et: «totoque
ingens extenditur antro
», et: «Danaumque insignia nobis», et: «pa-
ribus curis vestigia figit
», et: «Per tot ducta viros antiquae ab origine
gentis
». Item: «Pocula si quando saevae infecere novercae», et: «Aut


pagina successiva »
 
p. 168