Biblia, Mt »
Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 169
Pontano, Giovanni Gioviano
Actius
hoc inclusi ligno occultantur Achivi
», et: «Pergameamque voco lae-
tam cognomine gentem
», et: «manibusque meis Mezentius hic est
».
Collocat easdem libenter in primis etiam locis subiicitque see-
penumero spondeum tibi dactylicae voces illae fuerint, ut: «In-
terea Aeneas urben designat
», et: «Incipriam; fracti bello
»; «Inse-
quitur, clamorque virum
»; «Funereas inferre faces
». Non quod non
dactylum subnectat quandoque, adeo nihil in iis perpetuum est
quae ad varietatem pertinent, ut: «Myrmidonum Dolopumve
», et:
«Threiciamque Samum
». Quin etiam spondeos aliquando iungit, ut:
«Argumentum ingens
».
In quibus omnibus consulendae sunt cures videndumque ubi
aut celeritate maiore aut tarditate aliqua opus sit. Ad haec quo-
tiens aliquot simul eodem in versu collocantur, interiiciendae sunt
dictiones aut duarum aut unius aut trium syllabarum, ut: «Mise-
num Aeoliden, quo non praestantior alter
», et: «Aeneadae in ferrum
pro libertate ruebant
», et: «Olli discurrere pares discrimine nullo
»,
et: «Virginei volucrum vultus, foedissima ventris/Proluvies
», et:
«Mittimus Eurypylum scitatum oracula Phoebi
», et: «Qualis po-
pulea moerens Philomela sub umbra
», et: «Praecipitat suadentque
cadentia sidera somnos
».
Sed nec Lucretianus ille praetereundus hoc loco est versus:
«Squamigerunt genus et volucres crumpere coelo
».
Uses est Virgilius mirabili artificio cum vellet duas quatuor
syllabarum voces easdemque dactylicas simul connectere; prae-
misit enim monosyllaba duo inter se copulata dixitque:
«Hinc atque hinc glomerantur Oreades
».
Quibus numeris quid excogitari potest vel hilarius vel quod auri-
bus tam adulanter blandiatur?
In quinto quoque et sexto mirifice huiusmodi dictiones implent
aures, praesertim ubi fuerint spondaicae, ut:
«Pallantis proavi de nomine Pallanteum
»,
et:
«Pilumno, quos ipsa decus dedit Orithyia
».
pagina successiva »
p. 169