BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 171

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius

Collucent flammis. Quae tantum accenderit ignem
Causa latet; duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque furens quid foemina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt
».

In illis quoque:
«Arma diu senior desueta trementihus aevo
Circumdat nequicquam humeris et inutile ferrum
Cingitur ac densos fertur moriturus in hostes.
Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
Ingens ara fuit iustaque veterrima laurus
Incumbens arae atque umbra complexa penates.
Hic Hecuba et natae nequicquam altaria circum,
Praecipites atra ceu tempestate columbae,
Condensae et divum amplexae simulacra sedebant.
Ipsum autem sumptis Priamum iuvenilibus armis
Ut vidit: 'Quae mens tam dira, miserrime coniunx,
Impulit his cingi telis, aut quo ruis?' inquit
'Non tali ausilio, nec defensoribus istis
Tempus eget, non, si ipse meus nunc afforet Hector,
Huc tandem concede, haec ara tuebitur omnes,
Aut moriere simul'
».

Est eiusdem poetae versus:
«Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum»,
quem ipse novem refersit accentibus, tot monosyllabas ac disyl-
labas votes in eum congessit, quod est rarissimum. Itaque dum va-
rietati consulit, nihil est quod non praestiterit, cui condiendae sum-
mum adhibendum a poeta est studium singularisque diligentia.
Earum dictionum quae pluribus quam e quatuor constant sylla-
bis magna quoque habenda est ratio. Prisci Latini Graecos secuti
auctores iisfrequentissime ad ultimos usi sunt locos, quibus sca-
tet Lucretius, ut:
«Quae mare navigerum, quae terras frugiferentis»,
et:
«Nata sit, an contra nascentibus insinuetur»,
et:
«Ut puerorum aetas improvida ludificetur»,


pagina successiva »
 
p. 171