BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


quin etiam locis ut his satisfacerent, solvebant diphthongos voca-
lesque simul coactas, ut:
«Effice ut interea fera munera militiai»;
quin etiam intermiscebant superfluentis syllabas, ut:
«Inter se nexu magis aut minus indupedita».
Aliquando et Horatius auribus hunc suis numerum exhibuit, ut:
«Olim qui magnis legionibus imperitarint».
Sed neque Virgilius numerum hunc omnino reiecit, ut: «Quarum
quae forma pulcherrima Deiopean
», et: «nec Thesea Pirithoumque»,
et: «His Laodomia», et: «grave olentia centaurea».
Nihil est enim quod non raritas approbet, auribus taedium ac
satietatem recusantibus, cum praesertim Graeca lingua muneris his
mirifice laetetur. Sed nec tamen debet raritas vacare diligentia.
Enitet apud Virgilium nobilissimus hic dactylicus:
«Panditur interea domus omniparentis Olympi»;
quo in versu quod desiderare iure possis omnino nihil est; nam quod
detrahitur accentibus, id vero suppletur multitudine syllabarum, ut
etiam in hoc alio:
«At Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges».
Et hunc quoque versum eadem multitudine syllabarum numero-
sum reddidit, trisyllabum statim pentasyllabo coniungens:
«Fortunatorum nemorum sedesque beatas».
Alium item, in quo simul illigat disyllaba etiam plura;
«Armentarius Afer agit tectumque laremque».
Implentur etiam numeri, quotiens quartus et quintus locus occu-
pantur ab huiusmodi dictionibus aut spondaicis, aut dactylicis, ut:
«immedicabile vulnus», et: «tempestatibus actas», et: «lychni la-


pagina successiva »
 
p. 172