BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 173

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius

quearibus aureis» (cui numero multum est splendoris additum ab
insequenti diphthongo, quod facile intelliges si dixeris «laquearibus
altis»), et: «Corybantiaque aera», et: «Hinc Drepani me portus et
illaetabilis ora
». Versus autem ille Petronianus, etsi non abiicien-
dus, videri fortasse potest aliquanto vastior:
«Et periturorum deiecit tela Gigantum».
Prisci illi, ut fuere polysyllabarum studiosi dictionum, quo uti
commodius illis possent, syllabam quandoque externam ac super-
fluentem interposuere, ut dixi; hinc manavit «induperator», «indu-
gredi», «indupeditus». Arte autem collocatae dictiones huiusmodi
sive spondaicas post si trahant syllabas sive dactylicas, venusta-
tem profecto suam retinent. Atque uti spondaicae implent sic dacty-
licae suapte natura exhilarant, ut:
«O fortunatae gentes, Saturnia regna»;
«Fortunatus et ille, Deos qui novit agrestis»,
et:
«Acrisioneis Danae fundasse colonis»;
«Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas»,
Quid ille:
«Degeneremque Neoptolemum narrare memento»?
Quanto est temperamento conditus, dactylorum celeritate spondaica
tarditate temperata! Item:
«Ora modis Anchisiades pallentia miris».
Quid et hic:
«Et centumgeminus Briareus ac belua Lernae»?
Quam est generosus, nedum canorus et plenus, quod praestat tum
syllaba eus in diphthongum coacta, tum particula ac, quae si inde
eiiciatur, sonus ipse in medio pronuntiationis corso concidet. Est
etiam ille admodum plenus et gravis:
«Amphitryoniadae magno divisque ferebat»;


pagina successiva »
 
p. 173