BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 174

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


itemque:
«Laomedontiadae, bellumne inferre paratis?»,
Itaque ut primis in locis collocata et implent sonum et versum
honestant, sic in fine faciunt illum quodammodo exilire nimiam
ob celeritatem; sunt enim pene lubrica, ni polysyllaborum ipsorum
natura, hoc est litterae syllabaeque e quibus constant, tenorem sii-
stentent, quale illud:
«Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis»,
et:
«nec Thesea Pirithoumque»,
et:
«Quales Threiciae cum flumina Thermodoontis».
Quocirca ars, adhibita industria, potest ubique numeris subve-
nire, ut:
«Ille pedem referens et inutilis inque ligatus».
Suffecit multitudine syllabarum quod aliter in pausa subtractum
esset accentibus. Lucretius quoque non indecenter excoluit ilum
suum et disyllabis et monosyllabo et litterarum syllabarumque an-
nominationibus
«Multa siti prostrata viam per proque voluta».
Non sine summa animi pensione collocavit Virgilius in quarto
et quinto loco polysyllabum, e cuius primis syllabis statueret spon-
deum:
«unus
Qui fuit in Teucris et servantissimus aequi
».

Horatius quoque prudenter artificioseque temperavit ilum suam
«Disiecit medium fortissima Tyndaridarum».
Versus hi Lucretiani declarare possunt quam sordescant huiusmodi
numeri nisi dictiones ipsae sustentent eos:
«Materies ut suppeditet rebus reparandis»,


pagina successiva »
 
p. 174