BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 175

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


et:
«Sed magis aeterna pollentia simplicitate»,
et:
«Tandem deducunt in tales disposituras».
Dat autem illi veniam vetustas numerorum rudis nec minus etiam
materia ipsa tam humilis quam certe est. Quid ille alius:
«Id facit exiguum clinamen principiorum»?
Item alius:
«et erunt et crescent inque valebunt»?
Multa possent iis subiici, sed neque poctam nunc instituimus
et vos paucis his iure contenti esse potestis. Quocirca attingamus
etiam alia, cum praesertim e vitio comparetur aliquando laus, quae
virtutis est propria.
Constat versus heroicus, quem non improprie agnominare gene-
rosum possumus, sex e pedibus, unde Graeco nomine hexameter, no-
stro senarius est vocatus; singuli pedes singola constituunt metra.
Probantur versus illi maxime qui inter dimetiendum inveniuntur
complicatis inter se pedibus invicemque insertis, ut pes pedi sit
tanquam catena vinctus. Nihilominus quibusdam qui in locis so-
luti inveniuntur reprehensione vacant, ut cum post primum et quin-
tum pedem solutio fit estque ipsa dactylica; nimia tamen importu-
naque solutio vitiosa est. Ac nihilominus placet adeo varietas, ut
interdum etiam solutione ab ipsa quaeratur numerositas carminis-
que ipsius decorum, quod accuratior ars facile quidem praestat,
id quod suis in locis iisque singulis conabor ostendere, ut in hoc:
«Iussi numina magna Deum veneramur et inde».
Non eo inficias primum pedem saepissime solutum incedere ac sine
ullis vinculis, praecipue cum voces illae aut trium fuerint syllabarum
ut: «Unius ob noxam», aut etiam unius syllabae, ut: «Haec sunt
quae nostra liceat
».
At cum sunt duarum et spondaicae, videtur sine aurium offensa vi-


pagina successiva »
 
p. 175