BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


tium hoc fieri minime posse. Etiam Lucretianus illo nescio quomodo
tanquam deficiente anhelitu in pronuntiando concidit:
«Fulmen detulit in terram mortalibus ignem».
Nihilominus et hinc quoque numerum sibi egregium in versu quem
dixi Virgilius comparavit, conferta post acie tot dactylis; quod idem
servavit in aliis quibusdam versibus quos tamen disyllabis honestavit
«Tantos illa suo rumpebat pectore questus»;
item:
«Tanta mole viri turritis puppibus instant»;
etsi in his secundus sit pes complicatus, qui in illo est solutus, qua e
re duplex illic facta, est solutio; quam utramque fecit etiam in hoc:
«Hic vir, hic est tibi quem promitti saepius audis»;
uterque tamen pes est dactylus, quam ob causam cum pluros in
hoc monosyllabae insint voces, solutiones ipsae minus apparent. Quod
idem contingit etiam in hoc:
«Illi haec inter se dubiis de rebus agebant»
tum propter monosyllaba tum etiam propter hiatum; et, in hoc
quoque propter dactylum et monosyllabam vocem:
«Terres; haec via sola fuit, qua perdere posses»;
at in hoc, quia duo praecedunt monosyllaba sequiturque dactylus,
apparet manifestius:
«Sed tu desine velle, Deum praecepta secuti».
Quid ille in quo tres factae sunt solutiones eaeque dactylicae:
«Scilicet omnibus est labor impendendus et omnes»?
Temperavit tamen celeritatem illam iterati dactyli tertius utique
dactylus e monosyllabo disyllaboque compactus, duos secum ac-
centus afferens; tertiam vero solutionem moderatus est statim sub-
dendo tetrasyllabum, e quo et struxit spondeum et inde adiecto


pagina successiva »
 
p. 176