Pontano, Giovanni Gioviano
Actius
sonantibus, mutatis aliquando vocalibus, aut ab iisdem incipiunt
syllabis aut ab iisdem primis vocalibus. Delectat autem allit-
teratio haec mirifice in primis et ultimis locis facta, in mediis quo-
que, licet ibidem aures minus sint intentae, ut: «saeva sedens super
arma
», et: «tales casus Cassandra canebat
», et: «Insontem infando
indicio
», et: «longe sale saxa sonabant
», et: «magno misceri murmure
pontum
», et: «Quaeque lacus late liquidos
». Fit interdum per con-
tinuationem insequentis versus, ut in his Lucretianis: «adverso
flabra feruntur / Flumine
».
Atqui allitteratio haec ne Ciceroni quidem displicuit in oratione
soluta, ut cum dixit in Bruto: «Nulla res magis penetrat in animos
eosque fingit, format, flectit
». Et in secundo De oratore: «quodque
me solicitare summe solet
». Quid quod ne in iocis quidem illis tam
lepidis neglecta est a Plauto? ut cum garrientem apud herum indu-
xit Poenulum: «ne tu oratorem hunc pugnis plectas postea
». Atque
haec quidem allitteratio quemadmodum tribus in iis fit vocibus,
fit alibi etiam in duabus simili modo, ut: «taciti ventura videbant
»,
et: «Turno tempus erit
», et: «Impulit impulsu
», et: «victu vena-
tus alebat
», et: «duris dolor ossibus ardet
», et: «formae conscia co-
niunx
», et: «vasta se mole moventem
», et: «Castra fugae fidens
»,
et: «Per loca senta situ
», et: «quo turbine torqueat hastam
», et: «quem
metui moritura
».
Cicero idem, eloquentiae Romanae princeps, eadem hac in coag-
mentandis duabus una dictionibus allitteratione delectatur, ut cum
dixit in Bruto: «sed dicere didicit a dicendi magistris
» et: «Iovem,
sicuti aiunt, si Graece loquatur, loqui
». Habet etiam suavissimum con-
dimentum quotiens allitteratio ipsa eodem geminatur in versu, per
diversas tamen dictiones ac syllabas, ut: «Magna Manes ter voce
vocavi
», et: «pharetramque fuga sensere sonantem
». Et apud Lucre-
tium: «multa munita virum vi
».
Fit geminatio interdum eiusdem allitterationis eodem in versu,
eaque nec vacua est iucunditate, ut in hoc: «Nunc rapidus retro
atque aestu resoluta resorbens
». Quid cum fit per insequentis versus
allusionem, ut: «verba vocantis / Visa viri
»? atque ut apud Lucre-
tium. «et fera ferri / Corpora constituunt
»?
pagina successiva »
p. 182