BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 182

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


sonantibus, mutatis aliquando vocalibus, aut ab iisdem incipiunt
syllabis aut ab iisdem primis vocalibus. Delectat autem allit-
teratio haec mirifice in primis et ultimis locis facta, in mediis quo-
que, licet ibidem aures minus sint intentae, ut: «saeva sedens super
arma
», et: «tales casus Cassandra canebat», et: «Insontem infando
indicio
», et: «longe sale saxa sonabant», et: «magno misceri murmure
pontum
», et: «Quaeque lacus late liquidos». Fit interdum per con-
tinuationem insequentis versus, ut in his Lucretianis: «adverso
flabra feruntur / Flumine
».
Atqui allitteratio haec ne Ciceroni quidem displicuit in oratione
soluta, ut cum dixit in Bruto: «Nulla res magis penetrat in animos
eosque fingit, format, flectit
». Et in secundo De oratore: «quodque
me solicitare summe solet
». Quid quod ne in iocis quidem illis tam
lepidis neglecta est a Plauto? ut cum garrientem apud herum indu-
xit Poenulum: «ne tu oratorem hunc pugnis plectas postea». Atque
haec quidem allitteratio quemadmodum tribus in iis fit vocibus,
fit alibi etiam in duabus simili modo, ut: «taciti ventura videbant»,
et: «Turno tempus erit», et: «Impulit impulsu», et: «victu vena-
tus alebat
», et: «duris dolor ossibus ardet», et: «formae conscia co-
niunx
», et: «vasta se mole moventem», et: «Castra fugae fidens»,
et: «Per loca senta situ», et: «quo turbine torqueat hastam», et: «quem
metui moritura
».
Cicero idem, eloquentiae Romanae princeps, eadem hac in coag-
mentandis duabus una dictionibus allitteratione delectatur, ut cum
dixit in Bruto: «sed dicere didicit a dicendi magistris» et: «Iovem,
sicuti aiunt, si Graece loquatur, loqui
». Habet etiam suavissimum con-
dimentum quotiens allitteratio ipsa eodem geminatur in versu, per
diversas tamen dictiones ac syllabas, ut: «Magna Manes ter voce
vocavi
», et: «pharetramque fuga sensere sonantem». Et apud Lucre-
tium: «multa munita virum vi».
Fit geminatio interdum eiusdem allitterationis eodem in versu,
eaque nec vacua est iucunditate, ut in hoc: «Nunc rapidus retro
atque aestu resoluta resorbens
». Quid cum fit per insequentis versus
allusionem, ut: «verba vocantis / Visa viri»? atque ut apud Lucre-
tium. «et fera ferri / Corpora constituunt»?


pagina successiva »
 
p. 182