BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 183

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Virgiliana quoque allitteratio ea et rara est et aures non parum
mulcet, quae constat partim ex continuatione, partim ex intervallo
annominantinm syllabarum: «laetum siliqua quassante legumen». Ne-
que insuavis est Lucretiana illa: «vesco sale saxa peresa». Neque
item alia haec: «vera ration repulsa», aut: «clara loca candida
luce
»; aut alia illa: «Tenuia sputa minuta croci contacta colore».
Nam Virgiliana illa ex continuatione est quam suavissima: «agi-
tata tumescere
». Sed nec inconcinna est illa, quae fit cum intervallo
dictionis unius, ut: «Concessit moesta ad Manes», et: «Si nunc se
nobis
», et: «Olli discurrere pares discrimine nullo», et: «pleno se
proluit auro
».
Quid autem annominatione illa iucundius: «Ipsa canas oro. Fi-
nem dedit ore loquendi
»? Quid etiam illa quae ex continuatione
constat atque interiecta dictione: «Quam fessis finem rebus ferat»,
et: «aut ulla putatis / Dona carere dolis Danaum»?
Non indecore, non insuaviter fit etiam allitteratio haec cum
allusione primarum litterarum syllabarumve, ultimae ac primae vo-
cis, et desinentis qui antecedit versus et statim subsequentis, ut:
«tenuere coloni / Carthago», et: «loco tum forte parentis / Pilumni»,
et: «credere sensus, / Sola viri», et: «maxima rerum / Roma colit».
Eadem haec allitteratio syllabarum affert quandam, ut ita dixe-
rim, auribus titillationem contextu in ipso, ubi desinente hinc, illinc
continuante dictione eadem hac sibi ratione utraque alludit, ut
«aere ruebant», et: «lato te limite ducam», et: «Loricam ex aere ri-
gentem
», et: «sidera retro», et: «frustra moritura relinquat», et:
«coniunx iterum hospita Teucris», et: «Ditis tamen ante».
Non insuaviter etiam concursus earundem syllabarum mulcet au-
res; est enim genus quoddam complosionis: «ruit oceano nox», et:
«Fama malum», et: «Date tela», et: «cerno te tendere contra», et:
«Stuppea flamma manu», et: «glauca canentia fronde salicta».
Interdum ultima desinentis versus syllaba concurrit consonatque
cum ultima vocis inchoantis insequentem, ut: «diversa in parte fu-
renti / Turbantique viros
».
Ut autem concursus ipse syllabarum delectat propter complo-


pagina successiva »
 
p. 183