Pontano, Giovanni Gioviano
Actius
Virgiliana quoque allitteratio ea et rara est et aures non parum
mulcet, quae constat partim ex continuatione, partim ex intervallo
annominantinm syllabarum: «laetum siliqua quassante legumen
». Ne-
que insuavis est Lucretiana illa: «vesco sale saxa peresa
». Neque
item alia haec: «vera ration repulsa
», aut: «clara loca candida
luce
»; aut alia illa: «Tenuia sputa minuta croci contacta colore
».
Nam Virgiliana illa ex continuatione est quam suavissima: «agi-
tata tumescere
». Sed nec inconcinna est illa, quae fit cum intervallo
dictionis unius, ut: «Concessit moesta ad Manes
», et: «Si nunc se
nobis
», et: «Olli discurrere pares discrimine nullo
», et: «pleno se
proluit auro
».
Quid autem annominatione illa iucundius: «Ipsa canas oro. Fi-
nem dedit ore loquendi
»? Quid etiam illa quae ex continuatione
constat atque interiecta dictione: «Quam fessis finem rebus ferat
»,
et: «aut ulla putatis / Dona carere dolis Danaum
»?
Non indecore, non insuaviter fit etiam allitteratio haec cum
allusione primarum litterarum syllabarumve, ultimae ac primae vo-
cis, et desinentis qui antecedit versus et statim subsequentis, ut:
«tenuere coloni / Carthago
», et: «loco tum forte parentis / Pilumni
»,
et: «credere sensus, / Sola viri
», et: «maxima rerum / Roma colit
».
Eadem haec allitteratio syllabarum affert quandam, ut ita dixe-
rim, auribus titillationem contextu in ipso, ubi desinente hinc, illinc
continuante dictione eadem hac sibi ratione utraque alludit, ut
«aere ruebant
», et: «lato te limite ducam
», et: «Loricam ex aere ri-
gentem
», et: «sidera retro
», et: «frustra moritura relinquat
», et:
«coniunx iterum hospita Teucris
», et: «Ditis tamen ante
».
Non insuaviter etiam concursus earundem syllabarum mulcet au-
res; est enim genus quoddam complosionis: «ruit oceano nox
», et:
«Fama malum
», et: «Date tela
», et: «cerno te tendere contra
», et:
«Stuppea flamma manu
», et: «glauca canentia fronde salicta
».
Interdum ultima desinentis versus syllaba concurrit consonatque
cum ultima vocis inchoantis insequentem, ut: «diversa in parte fu-
renti / Turbantique viros
».
Ut autem concursus ipse syllabarum delectat propter complo-
pagina successiva »
p. 183