BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 184

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


sionem earundem litterarum, sic etiam ac multo magis earundem
vocalium; quippe cum ex ipsa complosione magna fiat vocalitati ac-
cessio, ut: «Si pereo hominum manibus, periisse iuvabit», et: «im-
ponere Pelio Ossam
», et: «Nauticus exoritur vario hortamine clamor»,
et: «sub Ilio alto».
Verum complosio haec Graecorum est linguae quam nostrae fa-
miliarior, cui explosio magis est peculiaris, ut: «Dixerat et genua
amplexus
», et: «Cum Troia Achilles», et: «nec dum fluctus latera
ardua tinxit
», et: «coelo capita alta ferente», et: «Porta adversa
ingens
».
Videtur res sane ridicula, rara tamen et affabrefacta; subblan-
ditur enim auribus quaedam quasi strepens litterarum inter se sive
concursatio sive conflictatio, ac nonnunquam etiam syllabarum;
quae vis ipsis potius inest consonantibus quam vocalibus quae syl-
labas eas ineunt; exemplum est: «Convulsum remis rostrisque ruen-
tibus aequor
», et: «cristaque tegit galea aurea rubra», et: «fluitantia
transtra
», et: «Ora puer prima», et: «Quadrupedante putrem so-
nitu quatit ungula campum
», et: «Quod fieri ferro», et: «Praefra-
ctaque quadrupedantum
», et «infesta subit obvius hasta», et: «tribus-
que / Transiit intextum tauris opus
», et: «Fugit illicet ocior Euro».
Ac mihi quidem videtur in pangendo carmine atque condiendis
numeris illud idem usu venire quod in puellari cultu atque mundi-
tiis, ut non modo gemmae cuiuspiam nitidioris, verum flosculi unius
accessio permultum adiiciat cultui atque munditiis. Subiiciam itaque
exempla quaedam Virgilianarum observationum in parte illa tum
allitterationis, tum conflictationis; perexigua sane res, tamen nec
pervulgate populariterque animadversa, sed quae et observata de-
lectet, nec ulla sit ratione praetermittenda conanti quacunque possit
arte audientium auribus subblandiri. Nunquid non etiam perquam
suavis est allusio illa postremarum syllabarum? «Sterneret aequor
aquis
». Item illa mediae, et ultimae: «animam abstulit hosti». Alia
item mediae ac primae: «qua semita monstrat»; «foliorum exhube-
rat umbra
»; «Vulnificusque Chalybs». Nam de primis dictum est:
«vellere vallum».


pagina successiva »
 
p. 184