BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Quid cum primarum et ultimarum simul: «Volat vapor ater»?
Quid cum etiam primarum duarum et mediae dictionis inter utram-
que interiectae, ut: «relegens errata retrorsum»?
Quid? etiam conflictationes ipsae quam sunt loco suo gratae, ut
quidam quasi flosculi rariores inter prata niteant, ut: «fulmineus
Mnestheus
», et: «Inter tela rotasque viros», et: «stabula alta La-
tinus
», et: «Insertabam aptans», et: «nota intra tecta refugit», et:
«cristaque tegit galea aurea rubra». Sed nec poenituerit subiunxisse
Lucretianum illum: «nix acri concreta pruina».
Neutique fortasse ad numeros quod subdam, sed magic ad poe-
tae prudentiam spectabit: nihilominus numeros quoque ipsos illu-
striores reddit. Hoc autem tale est ut numeris ipsis fiat satis etiam
cum dignitate exprimendis affectibus, ut cum Virgilius Camillae
vellet pedum celeritatem exprimere, pedum quoque ac syllabarum
usus est celeritate:
«Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas»;
et, quod initio diximus, voluerem illum flammae strepitum his ver-
bis ac numeric explicuit:
«Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis».
Certum habeo Senem nostrum aegre hoc laturum, referam tamen.
Is cum vellet Lepidinae illius suae tardos ac defatigatos gressus in-
nuere, versum ita statuit, ut verba ipsa pedesque videantur quo-
dammodo negre se trahere:
«Nam defessa traho vix genua et inepta canistri
Sarcina me gravat
».

Quid enim his et verbis et numeris aut tardius aut defatigatius?
Idem ipse Virgilius evaporantis alieni aestum ebullitionemque illam
vix sese intra labrum continentis aquae cum explicaret, versum
ita dilatavit, vix ut se ipsum capiat, quippe quem decem usque ad
accentus extenderit nec habuerit quo amplius:
«Nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras».
Quod idem servavit in Mezentio irato et saeviente: praepeditur enim
lingua iratorum ob oxcandescentiam, ut haereat et consistat et


pagina successiva »
 
p. 185