BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


remoretur sonum ac verba interrumpatque sermonem ac concidat
orationem ipsam:
«Nunc morere; ast de me divum, pater atque hominum rex
Viderit
».

Quid enim est hoc ipso versu aut haesitantius, aut verbis interru-
ptius, aut numeris etiam concisius? Quae quidem omnia praestan-
tissimo cuique ingenio summa cura videnda esse censeo.
Quin etiam idem ipse Virgilius quacunque posset arte, auribus
ut satisfaceret, Graecos imitatus struxit quandoque tres simul voces
in e desinentes, ut: «Quattuor ex omni delectae classe carinae», et:
«Stant terrae defixae hastae». Alibi quatuor, ut: «ite solutae / Ite deae
pelagi
». Quid cum dixit: «Degere more ferae»? An est qui inficias
eat numerum hunc summo fuisse studio conquisitum?
Aliquando tres item coniunxit voces eadem a vocali exordientes,
ut: «Insulae Ionio in magno», et: «Ire iterum in lacrimas». Ali-
quando etiam diversas diversa a vocali incipientes, ut: «Regum
aequabat opes animis
». Quid cum dixit: «omnes uno ordine habe-
tis Achivos
»? Illud vero omnino Homericum: «Glauco et Panopeae
et Inoo Melicertae
». Est et hoc tenerrimum in aures suavitatis in-
fundibulum: «lacerum crudeliter ora /Ora manusque ambas»; et alibi,
ut: «vultum vidit morientis et ora / Ora modis Anchisiades pallentia
miris
».
Neque parum etiam neque insuaviter mulcetur auditus nume-
rique ipsi condiuntur ubi ultimae versuum dictiones itemque primi,
secundi, tertii et quarti loci invicem consonant in ultimis syllabis, ut:
«Stringentem ripas et pinguia culta secantem»;
«Venerat extinctam ferroque extrema secutam»;
«Vix adeo agnovit pavitantem et dira tegentem»;
«longarum haec meta viarum»;
«Ad terram misere aut ignibus aegra dedere»;
«Vinta recusantum et sera sub nocte rudentum»;
«Ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras».


pagina successiva »
 
p. 186