BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 189

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


poeticis Senex nester proponit studiis, multa etiam cum commen-
datione ac fama comparabitur, quam sequendam ab illis duco qui
in hac ipsa facultate excellere eminenter cupiunt. Has autem res
omnis et praestabit ars ingenio coniuncta et eas perficiet, ac perti-
nax illa et diligens cura, quae optimo cuique inesse debet artifici
quodque pace omnium dixerim (quanquam tibi, Parde, hoc ad aurem
dictum velim) et Cicero oratorum maximus et Ovidius poetarum
maxime ingeniosus nolunt ipsi quidem artem apparere. Ego vero
non ibo inficias in iis hoc probandum artibus, quibus proposita est
sola persuasio. At ipse nostris his in studiis laboro, contendo, eni-
tor, meum ut carmen appareat etiam admirabile, ut industria in-
notescat mea, ut celebretur artificium, dici quoque de me ut possit:
«Eris ab illo alter». Dissimulat hic orator, alibi contra simulat quae
sunt in causa, quo a iudice iure vel iniuria, dicendo tamen vel asse-
quatur quod quaerit, vel extorqueat. At in hoc dicendi genere insi-
diae insunt nullae, nullum praeterquam famae compendium. Copio
igitur, et aventer quidem cupio, appareat industria mea in carmine,
appareat diligentita, labores laudari pervelim meos. Incendor cupi-
ditate gloriae, utque inter earundem rerum studiosos evadam etiam
primes. An inficiatus est hoc Virgilius cum decantavit:
«Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas
»?

Non inficiantur vel minores auctores, Ovidius atque Horatius, uter-
que tamen suo in genere abunde clarus:
«Exegi monunentum acre perennius»,
et:
«Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira, nec ignes,
Nec ferrum poterit, nec edax abolere vetuatas
».

Nolim tamen intelligatur ars mea antequam lectorem mei carmi-
nis in admirationem eius traxerim; at postquam factus est illius
admirator vel introspiciat ipse consilia, laudet, commendet, extollat
quaecumque etiam lineamenta. Quis statuarius, fusor, pictor vult
se videri dum inumbrat, dum colores primos linit, dum primas illas
quasi lituras effigiat? Post vero consummatum opus exponit illud
et ambit publico laudari praeponique ob adhibitum studium coetoris
artificibus omnibus. Etenim ab arte artifices sunt dicti finisque ipsius


pagina successiva »
 
p. 189