BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


scripta sua, verum etiam integris quandoque exornet versibus, hic
Empedoclea in Latinum, ut Aratea Cicero, converterit neque poe-
ticis abhorreat a figuris), tamen Livius in plurimis oratori similior
est, Sallustius vero historicis tantum legibus ubique videtur addictus.
Uterque tamen opus suum poeticis auspicatus a numeris, ille a se-
miversu dactylico, qui est: «Facturusne operae pretium», hic vero
alter ab integro hexametro Iugurthina in historia, quem tamen ita
refersit spondeis, praeterquam quarto in loco, ut vix agnoscatur
esse hexameter, gravitatem tamen illam spondaicam retinuit in-
quiens: «Bellum scriptures sum, quod populus Romanus», quae
verba heroicum senarium, gravem quidem numeris verbisque ma-
xima accommodatis constituunt.
Huius igitur exemplis si utar familiarius, vestrum quidem mi-
rari debuerit nemo. Igitur cum in unaquaque ad dicendum suscepta
materia primum sit poetae officium proponere qua sit de re expli-
caturus, quod quidem docuit Virgilius, cum dicare est orsus: «Arma
virumque cano
», idem a Sallustio servatum intelligo, cum et ipse,
quod paulo est ante dictum, coepit «Bellum scriptures sum quod
populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit
». Atque, ut
illo causam susceptae a se materiae statim asserit, difficillimos sci-
licet Aeneae errores bellumque summis viribus, maximis etiam peri-
culis ab illo administratum, post quos eventus multiplicesque suc-
cessus urbs Roma esset condita (hoc enim versus illi prae se ferunt
«multum ille et terris iactatus et alto»), sic et hic ipse Sallustius su-
scepti causam reddit operis inquiens:
«primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, deinde quia tum
primum potentiae nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et hu-
mana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit ut studiis civilibus bel-
lum atque vastitas Italiae finem fecerit
».
Quid? Livius ab exordio quam primum secundi belli Punici
nonne heroico quasi quodam cum supercilio ait:
«In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae to-
tius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memo-
rabile quae unquam gesta sunt me scripturum, quod Carthaginenses Han-
nibale duce cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opibus ullae
inter se civitates gentesque contulerunt arma neque iis ipsis tantum unquam


pagina successiva »
 
p. 195